ACTS
Chapter 28
Acts | VulgCont | 28:1 | Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis. | |
Acts | VulgCont | 28:2 | Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus. | |
Acts | VulgCont | 28:3 | Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum eius. | |
Acts | VulgCont | 28:4 | Ut vero viderunt Barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. | |
Acts | VulgCont | 28:6 | At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum, et mori. Diu autem illis expectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum. | |
Acts | VulgCont | 28:7 | In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit. | |
Acts | VulgCont | 28:8 | Contigit autem, patrem Publii febribus, et dysenteria vexatum iacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum. | |
Acts | VulgCont | 28:10 | qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant. | |
Acts | VulgCont | 28:11 | Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. | |
Acts | VulgCont | 28:13 | Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem flante Austro, secunda die venimus Puteolos; | |
Acts | VulgCont | 28:14 | ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam. | |
Acts | VulgCont | 28:15 | Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. | |
Acts | VulgCont | 28:16 | Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. | |
Acts | VulgCont | 28:17 | Post tertium autem diem convocavit primos Iudæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Ierosolymis traditus sum in manus Romanorum, | |
Acts | VulgCont | 28:18 | qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. | |
Acts | VulgCont | 28:19 | Contradicentibus autem Iudæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. | |
Acts | VulgCont | 28:20 | Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum. | |
Acts | VulgCont | 28:21 | At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Iudæa, neque adveniens aliquis fratrum nunciavit, aut locutus est quid de te malum. | |
Acts | VulgCont | 28:22 | Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. | |
Acts | VulgCont | 28:23 | Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Iesu ex Lege Moysi, et Prophetis a mane usque ad vesperam. | |
Acts | VulgCont | 28:25 | Cumque invicem non essent consentientes, discedebant dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, | |
Acts | VulgCont | 28:26 | dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non perspicietis. | |
Acts | VulgCont | 28:27 | Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. | |
Acts | VulgCont | 28:28 | Notum ergo sit vobis, quoniam Gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. | |
Acts | VulgCont | 28:30 | Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum, | |