ACTS
Chapter 20
Acts | VulgCont | 20:1 | Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam. | |
Acts | VulgCont | 20:2 | Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam: | |
Acts | VulgCont | 20:3 | ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Iudæis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam. | |
Acts | VulgCont | 20:4 | Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gaius Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus, et Trophimus. | |
Acts | VulgCont | 20:6 | nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. | |
Acts | VulgCont | 20:7 | Una autem Sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. | |
Acts | VulgCont | 20:9 | Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus. | |
Acts | VulgCont | 20:10 | Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. | |
Acts | VulgCont | 20:11 | Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. | |
Acts | VulgCont | 20:13 | Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. | |
Acts | VulgCont | 20:15 | Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum. | |
Acts | VulgCont | 20:16 | Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Ierosolymis. | |
Acts | VulgCont | 20:18 | Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, | |
Acts | VulgCont | 20:19 | serviens Domino cum omni humilitate, et lacrymis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Iudæorum: | |
Acts | VulgCont | 20:20 | quo modo nihil subtraxerim utilium, quominus annunciarem vobis, et docerem vos publice, et per domos, | |
Acts | VulgCont | 20:21 | testificans Iudæis, atque Gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum. | |
Acts | VulgCont | 20:22 | Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Ierusalem: quæ in ea ventura sint mihi, ignorans: | |
Acts | VulgCont | 20:23 | nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens: quoniam vincula, et tribulationes Ierosolymis me manent. | |
Acts | VulgCont | 20:24 | Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dum modo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Iesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. | |
Acts | VulgCont | 20:25 | Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. | |
Acts | VulgCont | 20:28 | Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. | |
Acts | VulgCont | 20:29 | Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. | |
Acts | VulgCont | 20:30 | Et ex vobis ipsis exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. | |
Acts | VulgCont | 20:31 | Propter quod vigilate memoria retinentes: quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum. | |
Acts | VulgCont | 20:32 | Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. | |
Acts | VulgCont | 20:34 | sicut ipsi scitis: quoniam ad ea, quæ mihi opus erant, et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. | |
Acts | VulgCont | 20:35 | Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. | |
Acts | VulgCont | 20:37 | Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, | |