DEUTERONOMY
Chapter 11
Deut | VulgHetz | 11:1 | Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta eius et ceremonias, iudicia atque mandata omni tempore. | |
Deut | VulgHetz | 11:2 | Cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia eius et robustam manum, extentumque brachium, | |
Deut | VulgHetz | 11:4 | omnique exercitui Ægyptiorum, et equis ac curribus: quo modo operuerint eos aquæ maris rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in præsentem diem: | |
Deut | VulgHetz | 11:6 | et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel. | |
Deut | VulgHetz | 11:8 | ut custodiatis universa mandata illius, quæ ego hodie præcipio vobis, et possitis introire, et possidere Terram, ad quam ingredimini, | |
Deut | VulgHetz | 11:9 | multoque in ea vivatis tempore: quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem. | |
Deut | VulgHetz | 11:10 | Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut Terra Ægypti, de qua existi, ubi iacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur irriguæ: | |
Deut | VulgHetz | 11:12 | quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius. | |
Deut | VulgHetz | 11:13 | Si ergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra: | |
Deut | VulgHetz | 11:14 | dabit pluviam terræ vestræ temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum, | |
Deut | VulgHetz | 11:16 | Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos: | |
Deut | VulgHetz | 11:17 | iratusque Dominus claudat cælum, et pluviæ non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de Terra optima, quam Dominus daturus est vobis. | |
Deut | VulgHetz | 11:18 | Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate. | |
Deut | VulgHetz | 11:19 | Docete filios vestros ut illa meditentur, quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris. | |
Deut | VulgHetz | 11:21 | ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in Terra, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu cælum imminet terræ. | |
Deut | VulgHetz | 11:22 | Si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis eius, adhærentes ei, | |
Deut | VulgHetz | 11:23 | disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quæ maiores et fortiores vobis sunt. | |
Deut | VulgHetz | 11:24 | Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri. | |
Deut | VulgHetz | 11:25 | Nullus stabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis. | |
Deut | VulgHetz | 11:27 | benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quæ ego hodie præcipio vobis: | |
Deut | VulgHetz | 11:28 | maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis. | |
Deut | VulgHetz | 11:29 | Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in Terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal: | |
Deut | VulgHetz | 11:30 | qui sunt trans Iordanem post viam, quæ vergit ad solis occubitum in Terra Chananæi, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quæ est iuxta vallem tendentem et intrantem procul. | |
Deut | VulgHetz | 11:31 | Vos enim transibitis Iordanem, ut possideatis Terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam. | |