DEUTERONOMY
Chapter 18
Deut | VulgCont | 18:1 | Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hereditatem cum reliquo Israel, quia sacrificia Domini, et oblationes eius comedent, | |
Deut | VulgCont | 18:2 | et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hereditas eorum, sicut locutus est illis. | |
Deut | VulgCont | 18:3 | Hoc erit iudicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum: | |
Deut | VulgCont | 18:5 | Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini ipse, et filii eius in sempiternum. | |
Deut | VulgCont | 18:6 | Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israel in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus, | |
Deut | VulgCont | 18:7 | ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino. | |
Deut | VulgCont | 18:8 | Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur. | |
Deut | VulgCont | 18:9 | Quando ingressus fueris Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. | |
Deut | VulgCont | 18:10 | Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, | |
Deut | VulgCont | 18:11 | nec incantantor, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem. | |
Deut | VulgCont | 18:12 | Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. | |
Deut | VulgCont | 18:14 | Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. | |
Deut | VulgCont | 18:15 | PROPHETAM de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, | |
Deut | VulgCont | 18:16 | ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. | |
Deut | VulgCont | 18:18 | Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi. | |
Deut | VulgCont | 18:19 | Qui autem verba eius, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. | |
Deut | VulgCont | 18:20 | Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. | |
Deut | VulgCont | 18:21 | Quod si tacita cogitatione responderis: Quo modo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus? | |