Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 31
Deut VulgCont 31:1  Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israel,
Deut VulgCont 31:2  et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie, non possum ultra egredi, et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Iordanem istum.
Deut VulgCont 31:3  Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Iosue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus.
Deut VulgCont 31:4  Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhæorum, et terræ eorum, delebitque eos.
Deut VulgCont 31:5  Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis sicut præcepi vobis.
Deut VulgCont 31:6  Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
Deut VulgCont 31:7  Vocavitque Moyses Iosue, et dixit ei coram omni Israel: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in Terram, quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus, et tu eam sorte divides.
Deut VulgCont 31:8  Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas.
Deut VulgCont 31:9  Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israel.
Deut VulgCont 31:10  Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in sollemnitate tabernaculorum,
Deut VulgCont 31:11  convenientibus cunctis ex Israel, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit Dominus, leges verba legis huius coram omni Israel, audientibus eis,
Deut VulgCont 31:12  et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis huius.
Deut VulgCont 31:13  Filii quoque eorum qui nunc ignorant; ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in Terra, ad quam vos, Iordane transmisso, pergitis obtinendam.
Deut VulgCont 31:14  Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Iosue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Iosue, et steterunt in tabernaculo testimonii:
Deut VulgCont 31:15  apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quæ stetit in introitu tabernaculi.
Deut VulgCont 31:16  Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in Terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo.
Deut VulgCont 31:17  Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.
Deut VulgCont 31:18  Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos.
Deut VulgCont 31:19  Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israel: ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel.
Deut VulgCont 31:20  Introducam enim eum in Terram, pro qua iuravi patribus eius, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis: detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum.
Deut VulgCont 31:21  Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes eius, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in Terram, quam ei pollicitus sum.
Deut VulgCont 31:22  Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israel.
Deut VulgCont 31:23  Præcepitque Dominus Iosue filio Nun, et ait: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Israel in Terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.
Deut VulgCont 31:24  Postquam ergo scripsit Moyses verba legis huius in volumine, atque complevit:
Deut VulgCont 31:25  præcepit Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini, dicens:
Deut VulgCont 31:26  Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium.
Deut VulgCont 31:27  Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero?
Deut VulgCont 31:28  Congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram.
Deut VulgCont 31:29  Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.
Deut VulgCont 31:30  Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israel, verba carminis huius, et ad finem usque complevit.