Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Deut VulgHetz 6:1  Hæc sunt præcepta, et ceremoniæ, atque iudicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in Terra, ad quam transgredimini possidendam:
Deut VulgHetz 6:2  ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta eius, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.
Deut VulgHetz 6:3  Audi Israel, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
Deut VulgHetz 6:4  Audi Israel, Dominus Deus noster, Dominus unus est.
Deut VulgHetz 6:5  Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
Deut VulgHetz 6:6  Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo:
Deut VulgHetz 6:7  et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
Deut VulgHetz 6:8  Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,
Deut VulgHetz 6:10  Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in Terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Iacob: et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,
Deut VulgHetz 6:11  domos plenas cunctarum opum, quas non extruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti,
Deut VulgHetz 6:13  cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de Terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius iurabis.
Deut VulgHetz 6:14  Non ibitis post deos alienos cunctarum Gentium, quæ in circuitu vestro sunt:
Deut VulgHetz 6:15  quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ.
Deut VulgHetz 6:16  Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.
Deut VulgHetz 6:17  Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et ceremonias, quas præcepit tibi:
Deut VulgHetz 6:18  et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis,
Deut VulgHetz 6:19  ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.
Deut VulgHetz 6:20  Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia hæc, et ceremoniæ, atque iudicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis?
Deut VulgHetz 6:21  dices ei: Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti:
Deut VulgHetz 6:22  fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,
Deut VulgHetz 6:23  et eduxit nos inde, ut introductis daret Terram, super qua iuravit patribus nostris.
Deut VulgHetz 6:24  Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie.
Deut VulgHetz 6:25  Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta eius coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.