Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 16
I Co VulgSist 16:1  De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite.
I Co VulgSist 16:2  Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
I Co VulgSist 16:3  Cum autem praesens fuero: quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem.
I Co VulgSist 16:4  Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
I Co VulgSist 16:5  Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo.
I Co VulgSist 16:6  Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero.
I Co VulgSist 16:7  Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
I Co VulgSist 16:9  Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi.
I Co VulgSist 16:10  Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego.
I Co VulgSist 16:11  Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: expecto enim illum cum fratribus.
I Co VulgSist 16:12  De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas eius ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
I Co VulgSist 16:13  Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
I Co VulgSist 16:15  Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos:
I Co VulgSist 16:16  ut et vos subditi sitis eiusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
I Co VulgSist 16:17  Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt:
I Co VulgSist 16:18  refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui huiusmodi sunt.
I Co VulgSist 16:19  Salutant vos omnes Ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum, Aquila, et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor.
I Co VulgSist 16:20  Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
I Co VulgSist 16:22  Si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema, Maranatha.
I Co VulgSist 16:24  Charitas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu. Amen.