Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 16
I Co Vulgate 16:1  de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite
I Co Vulgate 16:2  per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant
I Co Vulgate 16:3  cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
I Co Vulgate 16:5  veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo
I Co Vulgate 16:6  apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero
I Co Vulgate 16:7  nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit
I Co Vulgate 16:9  ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi
I Co Vulgate 16:10  si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego
I Co Vulgate 16:11  ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
I Co Vulgate 16:12  de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit
I Co Vulgate 16:13  vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
I Co Vulgate 16:15  obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos
I Co Vulgate 16:16  ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti
I Co Vulgate 16:17  gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
I Co Vulgate 16:18  refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt
I Co Vulgate 16:19  salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
I Co Vulgate 16:20  salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto
I Co Vulgate 16:22  si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha
I Co Vulgate 16:24  caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen