I CORINTHIANS
Chapter 3
I Co | VulgClem | 3:1 | Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, | |
I Co | VulgClem | 3:2 | lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis. | |
I Co | VulgClem | 3:3 | Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ? | |
I Co | VulgClem | 3:4 | Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ? Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ? | |
I Co | VulgClem | 3:7 | Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus. | |
I Co | VulgClem | 3:8 | Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. | |
I Co | VulgClem | 3:10 | Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet. | |
I Co | VulgClem | 3:11 | Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. | |
I Co | VulgClem | 3:12 | Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam, | |
I Co | VulgClem | 3:13 | uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. | |
I Co | VulgClem | 3:15 | Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. | |
I Co | VulgClem | 3:17 | Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. | |
I Co | VulgClem | 3:18 | Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens. | |
I Co | VulgClem | 3:19 | Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum. | |
I Co | VulgClem | 3:22 | Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura : omnia enim vestra sunt : | |