Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
I Ma VulgCont 16:1  Et ascendit Ioannes de Gazaris, et nunciavit Simoni patri suo quæ fecit Cendebæus in populo ipsorum.
I Ma VulgCont 16:2  Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam, et Ioannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel aliquoties.
I Ma VulgCont 16:3  Nunc autem senui, sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de cælo vobiscum sit.
I Ma VulgCont 16:4  Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites; et profecti sunt ad Cendebæum: et dormierunt in Modin.
I Ma VulgCont 16:5  Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum, et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.
I Ma VulgCont 16:6  Et admovit castra contra faciem eorum ipse, et populus eius, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem, et transfretavit primus: et viderunt eum viri, et transierunt post eum.
I Ma VulgCont 16:7  Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.
I Ma VulgCont 16:8  Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebæus, et castra eius: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt.
I Ma VulgCont 16:9  Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis: Ioannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam ædificavit:
I Ma VulgCont 16:10  et fugerunt usque ad turres, quæ erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Iudæam in pace.
I Ma VulgCont 16:11  Et Ptolemæus filius Abobi constitutus erat dux in campo Iericho, et habebat argentum, et aurum multum.
I Ma VulgCont 16:13  Et exaltatum est cor eius, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem, et filios eius, ut tolleret eos.
I Ma VulgCont 16:14  Simon autem, perambulans civitates, quæ erant in regione Iudææ, et solicitudinem gerens earum, descendit in Iericho ipse, et Mathathias filius eius, et Iudas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath.
I Ma VulgCont 16:15  Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quæ vocatur Doch, cum dolo, quam ædificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros.
I Ma VulgCont 16:16  Et cum inebriatus esset Simon, et filii eius, surrexit Ptolemæus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium, et occiderunt eum, et duos filios eius, et quosdam pueros eius.
I Ma VulgCont 16:17  Et fecit deceptionem magnam in Israel, et reddidit mala pro bonis.
I Ma VulgCont 16:18  Et scripsit hæc Ptolemæus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa.
I Ma VulgCont 16:19  Et misit alios in Gazaram tollere Ioannem: et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona.
I Ma VulgCont 16:20  Et alios misit occupare Ierusalem, et montem templi.
I Ma VulgCont 16:21  Et præcurrens quidam, nunciavit Ioanni in Gazara, quia periit pater eius, et fratres eius, et quia misit te quoque interfici.
I Ma VulgCont 16:22  Ut audivit autem, vehementer expavit: et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos: cognovit enim quia quærebant eum perdere.
I Ma VulgCont 16:23  Et cetera sermonum Ioannis, et bellorum eius, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et ædificii murorum, quos extruxit, et rerum gestarum eius:
I Ma VulgCont 16:24  ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.