Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 12
I Ma VulgCont 12:1  Et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere, et renovare cum eis amicitiam:
I Ma VulgCont 12:2  et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam:
I Ma VulgCont 12:3  et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Ionathas summus sacerdos, et gens Iudæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam, et societatem secundum pristinum.
I Ma VulgCont 12:4  Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Iuda cum pace.
I Ma VulgCont 12:5  Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Ionathas Spartiatis:
I Ma VulgCont 12:6  IONATHAS summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Iudæorum Spartiatis fratribus salutem.
I Ma VulgCont 12:7  Iampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subiectum est.
I Ma VulgCont 12:8  Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate, et amicitia.
I Ma VulgCont 12:9  Nos, cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,
I Ma VulgCont 12:10  maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem, et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.
I Ma VulgCont 12:11  Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum.
I Ma VulgCont 12:13  Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro.
I Ma VulgCont 12:14  Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis.
I Ma VulgCont 12:15  Habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri.
I Ma VulgCont 12:16  Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Iasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam, et societatem pristinam.
I Ma VulgCont 12:17  Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos: et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostræ.
I Ma VulgCont 12:19  Et hoc est rescriptum epistolarum, quod miserat Oniæ:
I Ma VulgCont 12:20  Arius, rex Spartiatarum Oniæ sacerdoti magno salutem.
I Ma VulgCont 12:21  Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Iudæis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham.
I Ma VulgCont 12:22  Et nunc ex quo hæc cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra:
I Ma VulgCont 12:23  Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra et possessiones nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandavimus itaque hæc nunciari vobis.
I Ma VulgCont 12:24  Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum.
I Ma VulgCont 12:25  Et exiit ab Ierusalem, et occurrit eis in Amathite regione: non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius.
I Ma VulgCont 12:26  Et misit speculatores in castra eorum: et reversi renunciaverunt quod constituunt supervenire illis nocte.
I Ma VulgCont 12:27  Cum occidisset autem sol, præcepit Ionathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte, et posuit custodes per circuitum castrorum.
I Ma VulgCont 12:28  Et audierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis in bello: et timuerunt, et formidaverunt in corde suo: et accenderunt focos in castris suis.
I Ma VulgCont 12:29  Ionathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane: videbant autem luminaria ardentia,
I Ma VulgCont 12:30  et secutus est eos Ionathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum.
I Ma VulgCont 12:31  Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabadæi, et percussit eos, et accepit spolia eorum.
I Ma VulgCont 12:32  Et iunxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam.
I Ma VulgCont 12:33  Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima præsidia: et declinavit in Ioppen, et occupavit eam
I Ma VulgCont 12:34  (audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii) et posuit ibi custodes ut custodirent eam.
I Ma VulgCont 12:35  Et reversus est Ionathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis ædificare præsidia in Iudæa,
I Ma VulgCont 12:36  et ædificare muros in Ierusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant.
I Ma VulgCont 12:37  Et convenerunt, ut ædificarent civitatem: et cecidit murus, qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha:
I Ma VulgCont 12:38  et Simon ædificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas, et seras.
I Ma VulgCont 12:39  Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiæ, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem:
I Ma VulgCont 12:40  timens ne forte non permitteret eum Ionathas, sed pugnaret adversus eum, quærebat comprehendere eum, et occidere. Et exurgens abiit in Bethsan.
I Ma VulgCont 12:41  Et exivit Ionathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in prælium, et venit Bethsan.
I Ma VulgCont 12:42  Et vidit Tryphon quia venit Ionathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus, timuit.
I Ma VulgCont 12:43  Et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera: et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi.
I Ma VulgCont 12:44  Et dixit Ionathæ: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit?
I Ma VulgCont 12:45  Et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii, et conversus abibo: propterea enim veni.
I Ma VulgCont 12:46  Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Iuda.
I Ma VulgCont 12:47  Retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galilæam duo millia, mille autem venerunt cum eo.
I Ma VulgCont 12:48  Ut autem intravit Ptolemaidam Ionathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses: et comprehenderunt eum: et omnes, qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt.
I Ma VulgCont 12:49  Et misit Tryphon exercitum, et equites in Galilæam, et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathæ.
I Ma VulgCont 12:50  At illi cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas, et periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium.
I Ma VulgCont 12:51  Et videntes hi, qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt:
I Ma VulgCont 12:52  illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda. Et planxerunt Ionathan, et eos, qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israel luctu magno.
I Ma VulgCont 12:53  Et quæsierunt omnes gentes, quæ erant in circuitu eorum, conterere eos. Dixerunt enim:
I Ma VulgCont 12:54  Non habent principem, et adiuvantem: nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum.