I MACCABEES
Chapter 7
I Ma | VulgCont | 7:1 | Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic. | |
I Ma | VulgCont | 7:2 | Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum, et Lysiam, ut adducerent eos ad eum. | |
I Ma | VulgCont | 7:5 | et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. | |
I Ma | VulgCont | 7:6 | Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Iudas, et fratres eius omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. | |
I Ma | VulgCont | 7:7 | Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne, quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos eius, et adiutores eorum. | |
I Ma | VulgCont | 7:8 | Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum, | |
I Ma | VulgCont | 7:9 | ut videret exterminium, quod fecit Iudas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israel. | |
I Ma | VulgCont | 7:10 | Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda: et miserunt nuncios, et locuti sunt ad Iudam, et ad fratres eius verbis pacificis in dolo. | |
I Ma | VulgCont | 7:11 | Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. | |
I Ma | VulgCont | 7:12 | Et convenerunt ad Alcimum, et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ iusta sunt: | |
I Ma | VulgCont | 7:15 | et locutus est cum eis verba pacifica: et iuravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris. | |
I Ma | VulgCont | 7:16 | Et crediderunt ei: Et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die secundum verbum, quod scriptum est: | |
I Ma | VulgCont | 7:17 | Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret. | |
I Ma | VulgCont | 7:18 | Et incubuit timor, et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et iudicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et iusiurandum quod iuraverunt. | |
I Ma | VulgCont | 7:19 | Et movit Bacchides castra ab Ierusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et comprehendit multos ex eis, qui a se effugerant, et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum proiecit. | |
I Ma | VulgCont | 7:20 | Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem: | |
I Ma | VulgCont | 7:22 | Et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iuda, et fecerunt plagam magnam in Israel. | |
I Ma | VulgCont | 7:23 | Et vidit Iudas omnia mala quæ fecit Alcimus, et qui cum eo erant, filiis Israel, multo plus quam Gentes. | |
I Ma | VulgCont | 7:24 | Et exiit in omnes fines Iudææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem. | |
I Ma | VulgCont | 7:25 | Vidit autem Alcimus quod prævaluit Iudas, et qui cum eo erant: et cognovit quia non potest sustinere eos, et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus. | |
I Ma | VulgCont | 7:26 | Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus: qui erat inimicitias exercens contra Israel: et mandavit ei evertere populum. | |
I Ma | VulgCont | 7:27 | Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno, et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo, | |
I Ma | VulgCont | 7:28 | dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace. | |
I Ma | VulgCont | 7:29 | Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice: et hostes parati erant rapere Iudam. | |
I Ma | VulgCont | 7:30 | Et innotuit sermo Iudæ quoniam cum dolo venerat ad eum: et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem eius. | |
I Ma | VulgCont | 7:31 | Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius: et exivit obviam Iudæ in pugnam iuxta Capharsalama. | |
I Ma | VulgCont | 7:32 | Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David. | |
I Ma | VulgCont | 7:33 | Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege. | |
I Ma | VulgCont | 7:35 | et iuravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Iudas, et exercitus eius in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna. | |
I Ma | VulgCont | 7:36 | Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi: et flentes dixerunt: | |
I Ma | VulgCont | 7:37 | Tu Domine elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo. | |
I Ma | VulgCont | 7:38 | Fac vindictam in homine isto, et exercitu eius, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant. | |
I Ma | VulgCont | 7:39 | Et exiit Nicanor ab Ierusalem, et castra applicuit ad Bethoron: et occurrit illi exercitus Syriæ. | |
I Ma | VulgCont | 7:40 | Et Iudas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris: et oravit Iudas, et dixit: | |
I Ma | VulgCont | 7:41 | Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octogintaquinque millia: | |
I Ma | VulgCont | 7:42 | sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et iudica illum secundum malitiam illius. | |
I Ma | VulgCont | 7:43 | Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio. | |
I Ma | VulgCont | 7:44 | Ut autem vidit exercitus eius quia cecidisset Nicanor, proiecerunt arma sua, et fugerunt: | |
I Ma | VulgCont | 7:45 | et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus: | |
I Ma | VulgCont | 7:46 | et exierunt de omnibus castellis Iudææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. | |
I Ma | VulgCont | 7:47 | Et acceperunt spolia eorum in prædam: et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Ierusalem. | |