Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
I Ma VulgCont 6:1  Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento, et auro,
I Ma VulgCont 6:2  templumque in ea locuples valde: et illic velamina aurea, et loricæ, et scuta, quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Græcia.
I Ma VulgCont 6:3  Et venit, et quærebat capere civitatem, et deprædari eam: et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate:
I Ma VulgCont 6:4  et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam.
I Ma VulgCont 6:5  Et venit qui nunciaret ei in Perside, quia fugata sunt castra, quæ erant in terra Iuda:
I Ma VulgCont 6:6  et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Iudæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt:
I Ma VulgCont 6:7  et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.
I Ma VulgCont 6:8  Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.
I Ma VulgCont 6:9  Et erat illic per dies multos: quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.
I Ma VulgCont 6:10  Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis: Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde præ solicitudine:
I Ma VulgCont 6:11  et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum: qui iucundus eram, et dilectus in potestate mea!
I Ma VulgCont 6:12  Nunc vero reminiscor malorum, quæ feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea, et argentea, quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Iudæam sine causa.
I Ma VulgCont 6:13  Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.
I Ma VulgCont 6:14  Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum:
I Ma VulgCont 6:15  et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret.
I Ma VulgCont 6:16  Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.
I Ma VulgCont 6:17  Et cognovit Lysias, quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium eius, quem nutrivit adolescentem: et vocavit nomen eius Eupator.
I Ma VulgCont 6:18  Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum: et quærebant eis mala semper, et firmamentum Gentium.
I Ma VulgCont 6:19  Et cogitavit Iudas disperdere eos: et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.
I Ma VulgCont 6:20  Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt balistas, et machinas.
I Ma VulgCont 6:21  Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur: et adiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel,
I Ma VulgCont 6:22  et abierunt ad regem, et dixerunt: Quousque non facis iudicium, et vindicas fratres nostros?
I Ma VulgCont 6:23  Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in præceptis eius, et obsequi edictis eius:
I Ma VulgCont 6:24  et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostræ diripiebantur.
I Ma VulgCont 6:25  Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros.
I Ma VulgCont 6:26  Et ecce applicuerunt hodie ad arcem Ierusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt:
I Ma VulgCont 6:27  et nisi præveneris eos velocius, maiora, quam hæc, facient, et non poteris obtinere eos.
I Ma VulgCont 6:28  Et iratus est rex, ut hæc audivit: et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos, qui super equites erant.
I Ma VulgCont 6:29  Sed et de regnis aliis, et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii.
I Ma VulgCont 6:30  Et erat numerus exercitus eius, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti trigintaduo, docti ad prælium.
I Ma VulgCont 6:31  Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos, et fecerunt machinas et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.
I Ma VulgCont 6:32  Et recessit Iudas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.
I Ma VulgCont 6:33  Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam: et comparaverunt se exercitus in prælium, et tubis cecinerunt:
I Ma VulgCont 6:34  et elephantis ostenderunt sanguinem uvæ et mori, ad acuendos eos in prælium:
I Ma VulgCont 6:35  et diviserunt bestias per legiones: et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeæ æreæ in capitibus eorum: et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant.
I Ma VulgCont 6:36  Hi ante tempus ubicumque erat bestia, ibi erant: et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea.
I Ma VulgCont 6:37  Sed et turres ligneæ super eos firmæ protegentes super singulas bestias: et super eas machinæ: et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper: et Indus magister bestiæ.
I Ma VulgCont 6:38  Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus eius.
I Ma VulgCont 6:39  Et ut refulsit sol in clypeos aureos, et æreos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis.
I Ma VulgCont 6:40  Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia: et ibant caute et ordinate.
I Ma VulgCont 6:41  Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbæ, et collisione armorum: erat enim exercitus magnus valde, et fortis.
I Ma VulgCont 6:42  Et appropiavit Iudas, et exercitus eius in prælium: et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.
I Ma VulgCont 6:43  Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis: et erat eminens super ceteras bestias. Et visum est ei quod in ea esset rex:
I Ma VulgCont 6:44  et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen æternum.
I Ma VulgCont 6:45  Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis interficiens a dextris, et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc.
I Ma VulgCont 6:46  Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum: et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.
I Ma VulgCont 6:47  Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus eius, diverterunt se ab eis.
I Ma VulgCont 6:48  Castra autem regis ascenderunt contra eos in Ierusalem, et applicuerunt castra regis ad Iudæam, et montem Sion.
I Ma VulgCont 6:49  Et fecit pacem cum his, qui erant in Bethsura: et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia Sabbata erant terræ.
I Ma VulgCont 6:50  Et comprehendit rex Bethsuram: et constituit illic custodiam servare eam.
I Ma VulgCont 6:51  Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic balistas, et machinas, et ignis iacula, et tormenta ad lapides iactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.
I Ma VulgCont 6:52  Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.
I Ma VulgCont 6:53  Escæ autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset: et qui remanserant in Iudæa de Gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ fuerant.
I Ma VulgCont 6:54  Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames: et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
I Ma VulgCont 6:55  Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus, cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret,
I Ma VulgCont 6:56  reversus esset a Perside, et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia:
I Ma VulgCont 6:57  festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus: Deficimus quotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno.
I Ma VulgCont 6:58  Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum:
I Ma VulgCont 6:59  et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius. Propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc.
I Ma VulgCont 6:60  Et placuit sermo in conspectu regis, et principum: et misit ad eos pacem facere: et receperunt illam.
I Ma VulgCont 6:61  Et iuravit illis rex, et principes: et exierunt de munitione.
I Ma VulgCont 6:62  Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci: et rupit citius iuramentum, quod iuravit: et mandavit destruere murum in gyro.
I Ma VulgCont 6:63  Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati: et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.