Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
I Ma VulgSist 16:1  Et ascendit Ioannes de Gazaris, et nunciavit Simoni patri suo quae fecit Cendebaeus in populo ipsorum.
I Ma VulgSist 16:2  Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam, et Ioannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel aliquoties.
I Ma VulgSist 16:3  Nunc autem senui, sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de caelo vobiscum sit.
I Ma VulgSist 16:4  Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites; et profecti sunt ad Cendebaeum: et dormierunt in Modin.
I Ma VulgSist 16:5  Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum, et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.
I Ma VulgSist 16:6  Et admovit castra contra faciem eorum ipse, et populus eius, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem, et transfretavit primus: et viderunt eum viri, et transierunt post eum.
I Ma VulgSist 16:7  Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.
I Ma VulgSist 16:8  Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus, et castra eius: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt.
I Ma VulgSist 16:9  Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis: Ioannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam aedificavit:
I Ma VulgSist 16:10  et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igne. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Iudaeam in pace.
I Ma VulgSist 16:11  et Ptolemaeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Iericho, et habebat argentum, et aurum multum.
I Ma VulgSist 16:13  Et exaltatum est cor eius, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem, et filios eius, ut tolleret eos.
I Ma VulgSist 16:14  Simon autem, perambulans civitates, quae erant in regione Iudaeae, et solicitudinem gerens earum, descendit in Iericho ipse, et Mathathias filius eius, et Iudas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath.
I Ma VulgSist 16:15  Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quae vocatur Doch, cum dolo, quam aedificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros.
I Ma VulgSist 16:16  Et cum inebriatus esset Simon, et filii eius, surrexit Ptolemaeus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium, et occiderunt eum, et duos filios eius, et quosdam pueros eius.
I Ma VulgSist 16:17  et fecit deceptionem magnam in Israel, et reddidit mala pro bonis.
I Ma VulgSist 16:18  Et scripsit haec Ptolemaeus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa.
I Ma VulgSist 16:19  Et misit alios in Gazaram tollere Ioannem: et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona.
I Ma VulgSist 16:20  Et alios misit occupare Ierusalem, et montem templi.
I Ma VulgSist 16:21  Et praecurrens quidam, nunciavit Ioanni in Gazara, quia periit pater eius, et fratres eius, et quia misit te quoque interfici.
I Ma VulgSist 16:22  Ut audivit autem, vehementer expavit: et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos: cognovit enim quia quaerebant eum perdere.
I Ma VulgSist 16:23  Et cetera sermonum Ioannis, et bellorum eius, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos extruxit, et rerum gestarum eius:
I Ma VulgSist 16:24  ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.