Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 13
I Ma VulgSist 13:1  Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda, et attereret eam.
I Ma VulgSist 13:2  Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Ierusalem, et congregavit populum:
I Ma VulgSist 13:3  et adhortans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei fecimus pro legibus, et pro sanctis praelia, et angustias quales vidimus:
I Ma VulgSist 13:4  horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus.
I Ma VulgSist 13:5  Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis.
I Ma VulgSist 13:6  Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia.
I Ma VulgSist 13:7  Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos:
I Ma VulgSist 13:8  et responderunt voce magna dicentes: Tu es dux noster loco Iudae, et Ionathae fratris tui:
I Ma VulgSist 13:9  pugna praelium nostrum: et omnia, quaecumque dixeris nobis, faciemus.
I Ma VulgSist 13:10  Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Ierusalem, et munivit eam in gyro.
I Ma VulgSist 13:11  Et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen, et eiectis his, qui erant in arce, remansit illic ipse.
I Ma VulgSist 13:12  Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Iuda, et Ionathas cum eo in custodia.
I Ma VulgSist 13:13  Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi.
I Ma VulgSist 13:14  Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionathae: et quia commissurus esset cum eo praelium, misit ad eum legatos,
I Ma VulgSist 13:15  dicens: Pro argento, quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis, propter negotia, quae habuit, detinuimus eum.
I Ma VulgSist 13:16  Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum.
I Ma VulgSist 13:17  Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum, iussit tamen dari argentum, et pueros: ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israel, dicentem:
I Ma VulgSist 13:18  Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit.
I Ma VulgSist 13:19  Et misit pueros, et centum talenta: et mentitus est, et non dimisit Ionathan.
I Ma VulgSist 13:20  Et post haec venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam: et gyraverunt per viam, quae ducit Ador: et Simon, et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant.
I Ma VulgSist 13:21  Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias.
I Ma VulgSist 13:22  Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim.
I Ma VulgSist 13:23  Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Ionathan, et filios eius illic.
I Ma VulgSist 13:25  Et misit Simon, et accepit ossa Ionathae fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius.
I Ma VulgSist 13:26  Et planxerunt eum omnis Israel planctu magno, et luxerunt eum dies multos.
I Ma VulgSist 13:27  Et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu, lapide polito retro et ante:
I Ma VulgSist 13:28  Et statuit septem pyramidas, unam contra unam patri et matri, et quattuor fratribus:
I Ma VulgSist 13:29  et his circumposuit columnas magnas: et super columnas arma, ad memoriam aeternam: et iuxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare.
I Ma VulgSist 13:30  hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin, usque in hunc diem.
I Ma VulgSist 13:31  Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum.
I Ma VulgSist 13:32  Et regnavit loco eius, et imposuit sibi diadema Asiae, et fecit plagam magnam in terra.
I Ma VulgSist 13:33  Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris: et posuit alimenta in munitionibus.
I Ma VulgSist 13:34  Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni: quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti.
I Ma VulgSist 13:35  Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem:
I Ma VulgSist 13:36  REX Demetrius Simoni summo sacerdoti, et amico regum, et senioribus, et Genti Iudaeorum salutem.
I Ma VulgSist 13:37  Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus: et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus.
I Ma VulgSist 13:38  Quaecumque enim constituimus, vobis constant. Munitiones, quas aedificastis, vobis sint.
I Ma VulgSist 13:39  remittimus quoque ignorantias, et peccata usque in hodiernum diem, et coronam, quam debebatis: et siquid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium.
I Ma VulgSist 13:40  Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax.
I Ma VulgSist 13:41  Anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum Gentium ab Israel.
I Ma VulgSist 13:42  Et coepit populus Israel scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Iudaeorum.
I Ma VulgSist 13:43  In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.
I Ma VulgSist 13:44  Et qui eruperant, erant intra machinam in civitatem: et factus est motus magnus in civitate.
I Ma VulgSist 13:45  Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus, et filiis supra murum scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari,
I Ma VulgSist 13:46  et dixerunt: Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas et serviemus tibi.
I Ma VulgSist 13:47  Et flexus Simon non debellavit eos: eiecit tamen eos de civitate, et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum:
I Ma VulgSist 13:48  et eiecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros, qui legem facerent: et munivit eam, et fecit sibi habitationem.
I Ma VulgSist 13:49  Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere, ac vendere: et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,
I Ma VulgSist 13:50  et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent: et dedit illis: et eiecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus:
I Ma VulgSist 13:51  et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel.
I Ma VulgSist 13:52  Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum laetitia.
I Ma VulgSist 13:53  Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant.
I Ma VulgSist 13:54  Et vidit Simon Ioannem filium suum, quod fortis praelii vir esset: et posuit eum ducem virtutum universarum: et habitavit in Gazaris.