I MACCABEES
Chapter 10
I Ma | VulgSist | 10:1 | Et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius, qui cognominatus est Nobilis: et occupavit Ptolemaidam: et receperunt eum, et regnavit illic. | |
I Ma | VulgSist | 10:2 | Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in praelium. | |
I Ma | VulgSist | 10:4 | Dixit enim: Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos. | |
I Ma | VulgSist | 10:5 | recordabitur enim omnium malorum, quae fecimus in eum, et in fratrem eius, et in gentem eius. | |
I Ma | VulgSist | 10:6 | Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium eius: et obsides, qui erant in arce, iussit tradi ei. | |
I Ma | VulgSist | 10:7 | Et venit Ionathas in Ierusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum, qui in arce erant. | |
I Ma | VulgSist | 10:8 | Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum. | |
I Ma | VulgSist | 10:10 | et habitavit Ionathas in Ierusalem, et coepit aedificare, et innovare civitatem. | |
I Ma | VulgSist | 10:11 | Et dixit facientibus opera ut extruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt. | |
I Ma | VulgSist | 10:12 | Et fugerunt alienigenae, qui erant in munitionibus, quas Bacchides aedificaverat: | |
I Ma | VulgSist | 10:14 | tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem, et praecepta Dei. erat enim haec eis ad refugium. | |
I Ma | VulgSist | 10:15 | Et audivit Alexander rex promissa, quae promisit Demetrius Ionathae: et narraverunt ei praelia, et virtutes, quas ipse fecit, et fratres eius, et labores, quos laboraverunt. | |
I Ma | VulgSist | 10:16 | et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum. | |
I Ma | VulgSist | 10:20 | et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis, (et misit ei purpuram, et coronam auream) et quae nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos. | |
I Ma | VulgSist | 10:21 | Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae: et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa. | |
I Ma | VulgSist | 10:23 | Quid hoc fecimus, quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui? | |
I Ma | VulgSist | 10:24 | Scribam et ego illis verba deprecatoria, et dignitates, et dona: ut sint mecum in adiutorium. | |
I Ma | VulgSist | 10:26 | Quoniam servastis ad nos pactum, et mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus, et gavisi sumus. | |
I Ma | VulgSist | 10:27 | Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his, quae fecistis nobiscum: | |
I Ma | VulgSist | 10:29 | Et nunc absolvo vos, et omnes Iudaeos a tributis, et pretia salis indulgeo, et coronas remitto, et tertias seminis: | |
I Ma | VulgSist | 10:30 | et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meae, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Iuda, et a tribus civitatibus, quae additae sunt illi ex Samaria, et Galilaea ex hodierna die et in totum tempus: | |
I Ma | VulgSist | 10:31 | et Ierusalem sit sancta, et libera cum finibus suis: et decimae, et tributa ipsius sint. | |
I Ma | VulgSist | 10:32 | Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Ierusalem: et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam. | |
I Ma | VulgSist | 10:33 | Et omnem animam Iudaeorum, quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum. | |
I Ma | VulgSist | 10:34 | Et omnes dies sollemnes, et sabbata, et neomeniae, et dies decreti, et tres dies ante diem sollemnem, et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo: | |
I Ma | VulgSist | 10:35 | et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere negotia adversus aliquem illorum in omni causa. | |
I Ma | VulgSist | 10:36 | Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta millia virorum: et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis, et ex eis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni: | |
I Ma | VulgSist | 10:37 | et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iuda. | |
I Ma | VulgSist | 10:38 | Et tres civitates, quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae, cum Iudaea reputentur: ut sint sub uno, et non obediant alii potestati, nisi summi sacerdotis: | |
I Ma | VulgSist | 10:39 | Ptolemaida, et confines eius, quas dedi donum sanctis, qui sunt in Ierusalem ad necessarios sumptus sanctorum. | |
I Ma | VulgSist | 10:40 | Et ego dabo singulis annis quindecim millia siclorum argenti de rationibus regis, quae me contingunt: | |
I Ma | VulgSist | 10:41 | et omne, quod reliquum fuerit, quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus. | |
I Ma | VulgSist | 10:42 | Et super haec quinque millia siclorum argenti, quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos: et haec ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur. | |
I Ma | VulgSist | 10:43 | Et quicumque confugerint in templum, quod est Ierosolymis, et in omnibus finibus eius, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa, quae sunt eis in regno meo, libera habeant. | |
I Ma | VulgSist | 10:44 | Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum, sumptus dabuntur de ratione regis: | |
I Ma | VulgSist | 10:45 | et ad extruendos muros Ierusalem, et communiendos in circuitu, sumptus dabuntur de ratione regis, et ad construendos muros in Iudaea. | |
I Ma | VulgSist | 10:46 | Ut audivit autem Ionathas, et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel, et tribulaverat eos valde. | |
I Ma | VulgSist | 10:47 | Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus. | |
I Ma | VulgSist | 10:48 | Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium. | |
I Ma | VulgSist | 10:49 | Et commiserunt praelium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos. | |
I Ma | VulgSist | 10:50 | Et invaluit praelium nimis, donec occidit sol: et cecidit Demetrius in die illa. | |
I Ma | VulgSist | 10:51 | Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba, dicens: | |
I Ma | VulgSist | 10:52 | QUONIAM regressus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meorum, et obtinui principatum, et contrivi Demetrium, et possedi regionem nostram, | |
I Ma | VulgSist | 10:53 | et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse, et castra eius a nobis, et sedemus in sede regni eius: | |
I Ma | VulgSist | 10:54 | et nunc statuamus ad invicem amicitiam: et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi dignitatem. | |
I Ma | VulgSist | 10:55 | Et respondit rex Ptolemaeus, dicens: FELIX dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum, et sedisti in sede regni eorum. | |
I Ma | VulgSist | 10:56 | Et nunc faciam tibi quod scripsisti: sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et spondeam tibi sicut dixisti. | |
I Ma | VulgSist | 10:57 | Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo. | |
I Ma | VulgSist | 10:58 | Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam: et fecit nuptias eius Ptolemaidae, sicut reges, in magna gloria. | |
I Ma | VulgSist | 10:60 | Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum. | |
I Ma | VulgSist | 10:61 | Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes adversus eum: et non intendit ad eos rex. | |
I Ma | VulgSist | 10:62 | Et iussit spoliari Ionathan vestibus suis, et indui eum purpura: et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum. | |
I Ma | VulgSist | 10:63 | Dixitque principibus suis: Exite cum eo in medium civitatis, et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione. | |
I Ma | VulgSist | 10:64 | Et factum est, ut viderunt qui interpellabant gloriam eius, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes: | |
I Ma | VulgSist | 10:65 | et magnificavit eum rex, et scripsit eum inter primos amicos, et posuit eum ducem, et participem principatus. | |
I Ma | VulgSist | 10:67 | In anno centesimo sexagesimoquinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum. | |
I Ma | VulgSist | 10:69 | Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui praeerat Coelesyriae: et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Iamniam: et misit ad Ionathan summum sacerdotem, | |
I Ma | VulgSist | 10:70 | dicens: Tu solus resistis nobis: ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu potestatem adversum nos exerces in montibus. | |
I Ma | VulgSist | 10:71 | Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem: quia mecum est virtus bellorum. | |
I Ma | VulgSist | 10:72 | Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri, qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua: | |
I Ma | VulgSist | 10:73 | et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi? | |
I Ma | VulgSist | 10:74 | Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium: | |
I Ma | VulgSist | 10:75 | et applicuerunt castra in Ioppen, et exclusit eum a civitate: quia custodia Apollonii Ioppe erat, et oppugnavit eam. | |
I Ma | VulgSist | 10:78 | Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Ionathas in Azotum, et commiserunt praelium. | |
I Ma | VulgSist | 10:80 | Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se, et circuierunt castra eius, et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam. | |
I Ma | VulgSist | 10:82 | Et eiecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem. equites enim fatigati erant: et contriti sunt ab eo, et fugerunt. | |
I Ma | VulgSist | 10:83 | Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent. | |
I Ma | VulgSist | 10:84 | Et succendit Ionathas Azotum, et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum, et templum Dagon: et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne. | |
I Ma | VulgSist | 10:85 | Et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his, qui succensi sunt, fere octo millia virorum. | |
I Ma | VulgSist | 10:86 | Et movit inde Ionathas castra, et applicuit ea Ascalonem: et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria. | |
I Ma | VulgSist | 10:88 | Et factum est: ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Ionathan. | |