I MACCABEES
Chapter 9
I Ma | VulgSist | 9:1 | Interea ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor, et exercitus eius in praelio, apposuit Bacchidem, et Alcimum rursum mittere in Iudaeam, et dextrum cornu cum illis. | |
I Ma | VulgSist | 9:2 | Et abierunt viam, quae ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbellis: et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas. | |
I Ma | VulgSist | 9:3 | In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi applicuerunt exercitum ad Ierusalem: | |
I Ma | VulgSist | 9:4 | et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum. | |
I Ma | VulgSist | 9:6 | et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt, et timuerunt valde: et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri. | |
I Ma | VulgSist | 9:7 | Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde: quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est. | |
I Ma | VulgSist | 9:8 | Et dixit his, qui residui erant: Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos. | |
I Ma | VulgSist | 9:9 | Et avertebant eum, dicentes: Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos: nos autem pauci sumus. | |
I Ma | VulgSist | 9:10 | Et ait Iudas: Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis: et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriae nostrae. | |
I Ma | VulgSist | 9:11 | Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam: et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii, et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes. | |
I Ma | VulgSist | 9:12 | Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis: | |
I Ma | VulgSist | 9:13 | exclamaverunt autem et hi, qui erant ex parte Iudae, etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum: et commissum est praelium a mane usque ad vesperam. | |
I Ma | VulgSist | 9:14 | Et vidit Iudas, quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde: | |
I Ma | VulgSist | 9:15 | et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti. | |
I Ma | VulgSist | 9:16 | Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam, et eos, qui cum ipso erant, a tergo: | |
I Ma | VulgSist | 9:19 | Et Ionathas, et Simon tulerunt Iudam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin. | |
I Ma | VulgSist | 9:22 | Et cetera verba bellorum Iudae, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis eius, non sunt descripta: multa enim erant valde. | |
I Ma | VulgSist | 9:23 | Et factum est: post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel, et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem. | |
I Ma | VulgSist | 9:24 | In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis. | |
I Ma | VulgSist | 9:26 | et exquirebant, et perscrutabantur amicos Iudae, et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat. | |
I Ma | VulgSist | 9:27 | Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die, qua non est visus propheta in Israel. | |
I Ma | VulgSist | 9:29 | Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem, et eos, qui inimici sunt gentis nostrae. | |
I Ma | VulgSist | 9:30 | Nunc itaque te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum. | |
I Ma | VulgSist | 9:31 | Et suscepit Ionathas tempore illo principatum, et surrexit loco Iudae fratris sui. | |
I Ma | VulgSist | 9:33 | Et cognovit Ionathas, et Simon frater eius, et omnes, qui cum eo erant: et fugerunt in desertum Thecuae, et consederunt ad aquam lacus Asphar. | |
I Ma | VulgSist | 9:34 | Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse, et omnis exercitus eius trans Iordanem. | |
I Ma | VulgSist | 9:35 | Et Ionathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthaeos amicos suos, ut commodarent illi apparatum suum, qui erat copiosus. | |
I Ma | VulgSist | 9:36 | Et exierunt filii Iambri ex Madaba, et comprehenderunt Ioannem, et omnia, quae habebat, et abierunt habentes ea. | |
I Ma | VulgSist | 9:37 | Post haec verba, renunciatum est Ionathae, et Simoni fratri eius, quia filii Iambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. | |
I Ma | VulgSist | 9:38 | Et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui: et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis. | |
I Ma | VulgSist | 9:39 | Et elevaverunt oculos suos, et viderunt: et ecce tumultus, et apparatus multus: et sponsus processit, et amici eius, et fratres eius obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis. | |
I Ma | VulgSist | 9:40 | Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes: et acceperunt omnia spolia eorum: | |
I Ma | VulgSist | 9:42 | Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui: et reversi sunt ad ripam Iordanis. | |
I Ma | VulgSist | 9:43 | Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute magna. | |
I Ma | VulgSist | 9:44 | Et dixit ad suos Ionathas: Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros: non est enim hodie sicut heri, et nudiustertius. | |
I Ma | VulgSist | 9:45 | ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Iordanis hinc et inde, et ripae, et paludes, et saltus: et non est locus divertendi. | |
I Ma | VulgSist | 9:46 | Nunc ergo clamate in caelum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum. | |
I Ma | VulgSist | 9:48 | et desiliit Ionathas, et qui cum eo erant in Iordanem, et transnataverunt ad eos Iordanem. | |
I Ma | VulgSist | 9:49 | et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri: et reversi sunt in Ierusalem, | |
I Ma | VulgSist | 9:50 | et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea, munitionem, quae erat in Iericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris. | |
I Ma | VulgSist | 9:52 | et munivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et apparatum escarum: | |
I Ma | VulgSist | 9:53 | et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Ierusalem in custodiam. | |
I Ma | VulgSist | 9:54 | Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui muros domus sanctae interioris, et destrui opera prophetarum: et coepit destruere. | |
I Ma | VulgSist | 9:55 | In tempore illo percussus est Alcimus: et impedita sunt opera illius, et occlusum est os eius, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua. | |
I Ma | VulgSist | 9:57 | Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus: et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus. | |
I Ma | VulgSist | 9:58 | Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: Ecce Ionathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter: nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte. | |
I Ma | VulgSist | 9:60 | Et surrexit ut veniret cum exercitu multo: et misit occulte epistolas sociis suis, qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan, et eos, qui cum eo erant: sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. | |
I Ma | VulgSist | 9:61 | Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros, et occidit eos: | |
I Ma | VulgSist | 9:62 | et secessit Ionathas, et Simon, et qui cum eo erant in Bethbessen, quae est in deserto: et extruxit diruta eius, et firmaverunt eam. | |
I Ma | VulgSist | 9:63 | Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam: et his, qui de Iudaea erant, denunciavit. | |
I Ma | VulgSist | 9:64 | Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen: et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas. | |
I Ma | VulgSist | 9:65 | Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero, | |
I Ma | VulgSist | 9:66 | et percussit Odaren, et fratres eius, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum: et coepit caedere, et crescere in virtutibus. | |
I Ma | VulgSist | 9:67 | Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas, | |
I Ma | VulgSist | 9:68 | et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis: et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius, et congressus eius erat inanis. | |
I Ma | VulgSist | 9:69 | Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit: ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam. | |
I Ma | VulgSist | 9:70 | Et cognovit Ionathas: et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem. | |
I Ma | VulgSist | 9:71 | Et libenter accepit, et fecit secundum verba eius, et iuravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitae eius. | |
I Ma | VulgSist | 9:72 | Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terra Iuda: et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines eius: | |