Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
I Sa VulgClem 3:1  Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis : non erat visio manifesta.
I Sa VulgClem 3:2  Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre :
I Sa VulgClem 3:3  lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.
I Sa VulgClem 3:4  Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait : Ecce ego.
I Sa VulgClem 3:5  Et cucurrit ad Heli, et dixit : Ecce ego : vocasti enim me. Qui dixit : Non vocavi : revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit.
I Sa VulgClem 3:6  Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit : Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit : Non vocavi te, fili mi : revertere et dormi.
I Sa VulgClem 3:7  Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
I Sa VulgClem 3:8  Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli,
I Sa VulgClem 3:9  et ait : Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum : et ait ad Samuelem : Vade, et dormi : et si deinceps vocaverit te, dices : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo.
I Sa VulgClem 3:10  Et venit Dominus, et stetit : et vocavit, sicut vocaverat secundo : Samuel, Samuel. Et ait Samuel : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.
I Sa VulgClem 3:11  Et dixit Dominus ad Samuelem : Ecce ego facio verbum in Israël, quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures ejus.
I Sa VulgClem 3:12  In die illa suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus : incipiam, et complebo.
I Sa VulgClem 3:13  Prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos.
I Sa VulgClem 3:14  Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum.
I Sa VulgClem 3:15  Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.
I Sa VulgClem 3:16  Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit : Samuel fili mi ? Qui respondens ait : Præsto sum.
I Sa VulgClem 3:17  Et interrogavit eum : Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te ? oro te ne celaveris me : hæc faciat tibi Deus, et hæc addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi.
I Sa VulgClem 3:18  Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit : Dominus est : quod bonum est in oculis suis faciat.
I Sa VulgClem 3:19  Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.
I Sa VulgClem 3:20  Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini.
I Sa VulgClem 3:21  Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo juxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israëli.