Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I TIMOTHY
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
I Ti VulgSist 5:1  Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: iuvenes, ut fratres:
I Ti VulgSist 5:2  anus, ut matres: iuvenculas, ut sorores in omni castitate:
I Ti VulgSist 5:4  Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
I Ti VulgSist 5:5  Quae autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
I Ti VulgSist 5:8  Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
I Ti VulgSist 5:9  Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,
I Ti VulgSist 5:10  in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
I Ti VulgSist 5:11  Adolescentiores autem viduas devita: Cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt:
I Ti VulgSist 5:12  habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt.
I Ti VulgSist 5:13  simul autem et otiosae discunt circuire domos: non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet.
I Ti VulgSist 5:14  Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
I Ti VulgSist 5:15  Iam enim quaedam conversae sunt retro post satanan.
I Ti VulgSist 5:16  Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia: ut iis, quae vere viduae sunt, sufficiat.
I Ti VulgSist 5:17  Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina.
I Ti VulgSist 5:18  Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.
I Ti VulgSist 5:19  Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
I Ti VulgSist 5:20  Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.
I Ti VulgSist 5:21  Testor coram Deo et Christo Iesu, et electis angelis eius, ut haec custodias sine praeiudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
I Ti VulgSist 5:22  Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
I Ti VulgSist 5:23  Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
I Ti VulgSist 5:24  Quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium: quorundam autem subsequuntur.
I Ti VulgSist 5:25  Similiter et facta bona manifesta sunt: et quae aliter se habent, abscondi non possunt.