Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II KINGS
Prev Up Next
Chapter 15
II K VulgCont 15:1  Anno vigesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasiæ regis Iuda.
II K VulgCont 15:2  Sedecim annorum erat cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Iechelia de Ierusalem.
II K VulgCont 15:3  Fecitque quod erat placitum coram Domino, iuxta omnia quæ fecit Amasias pater eius.
II K VulgCont 15:4  Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
II K VulgCont 15:5  Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Ioatham vero filius regis gubernabat palatium, et iudicabit populum terræ.
II K VulgCont 15:6  Reliqua autem sermonum Azariæ, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda?
II K VulgCont 15:7  Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum maioribus suis in Civitate David, et regnavit Ioatham filius eius pro eo.
II K VulgCont 15:8  Anno trigesimo octavo Azariæ regis Iuda, regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus:
II K VulgCont 15:9  et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
II K VulgCont 15:10  Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes: percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo.
II K VulgCont 15:11  Reliqua autem verborum Zachariæ, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
II K VulgCont 15:12  Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Factumque est ita.
II K VulgCont 15:13  Sellum filius Iabes regnavit trigesimo novo anno Azariæ regis Iuda: regnavit autem uno mense in Samaria.
II K VulgCont 15:14  Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa: venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Iabes in Samaria, et interfecit eum, regnavitque pro eo.
II K VulgCont 15:15  Reliqua autem verborum Sellum, et coniuratio eius, per quam tetendit insidias, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
II K VulgCont 15:16  Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos eius de Thersa: noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes prægnantes eius, et scidit eas.
II K VulgCont 15:17  Anno trigesimo nono Azariæ regis Iuda regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria.
II K VulgCont 15:18  Fecitque quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel cunctis diebus eius.
II K VulgCont 15:19  Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum eius.
II K VulgCont 15:20  Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra.
II K VulgCont 15:21  Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
II K VulgCont 15:22  Et dormivit Manahem cum patribus suis: regnavitque Phaceia filius eius pro eo.
II K VulgCont 15:23  Anno quinquagesimo Azariæ regis Iuda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio:
II K VulgCont 15:24  et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
II K VulgCont 15:25  Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliæ, dux eius, et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ iuxta Argob, et iuxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum, et interfecit eum, regnavitque pro eo.
II K VulgCont 15:26  Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
II K VulgCont 15:27  Anno quinquagesimo secundo Azariæ regis Iuda regnavit Phacee filius Romeliæ super Israel in Samaria viginti annis.
II K VulgCont 15:28  Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
II K VulgCont 15:29  In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Aion, et Abel Bethmaacha et Ianoe, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam Terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios.
II K VulgCont 15:30  Coniuravit autem, et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliæ, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Ioatham filii Oziæ.
II K VulgCont 15:31  Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
II K VulgCont 15:32  Anno secundo Phacee, filii Romeliæ regis Israel, regnavit Ioatham filius Oziæ regis Iuda.
II K VulgCont 15:33  Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa, filia Sadoc.
II K VulgCont 15:34  Fecitque quod erat placitum coram Domino: iuxta omnia, quæ fecerat Ozias pater suus, operatus est.
II K VulgCont 15:35  Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis: ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam.
II K VulgCont 15:36  Reliqua autem sermonum Ioatham, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda?
II K VulgCont 15:37  In diebus illis cœpit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriæ, et Phacee filium Romeliæ.
II K VulgCont 15:38  Et dormivit Ioatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in Civitate David patris sui, et regnavit Achaz filius eius pro eo.