II SAMUEL
Chapter 11
II S | VulgSist | 11:1 | Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab, et servos suos cum eo, et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba: David autem remansit in Ierusalem. | |
II S | VulgSist | 11:2 | Dum haec agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae: viditque mulierem se lavantem, ex adverso super solarium suum: erat autem mulier pulchra valde. | |
II S | VulgSist | 11:3 | Misit ergo rex, et requisivit quae esset mulier. Nunciatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriae Hethaei. | |
II S | VulgSist | 11:4 | Missis itaque David nunciis, tulit eam. quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua: | |
II S | VulgSist | 11:5 | et reversa est domum suam concepto foetu. Mittensque nunciavit David, et ait: Concepi. | |
II S | VulgSist | 11:6 | Misit autem David ad Ioab, dicens: Mitte ad me Uriam Hethaeum. Misitque Ioab Uriam ad David. | |
II S | VulgSist | 11:7 | Et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Ioab, et populus, et quomodo administraretur bellum. | |
II S | VulgSist | 11:8 | et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius. | |
II S | VulgSist | 11:9 | Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam. | |
II S | VulgSist | 11:10 | Nunciatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? quare non descendisti in domum tuam? | |
II S | VulgSist | 11:11 | Et ait Urias ad David: Arca Dei et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab, et servi domini mei super faciem terrae manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? per salutem tuam, et per salutem animae tuae non faciam rem hanc. | |
II S | VulgSist | 11:12 | Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Ierusalem in die illa et altera: | |
II S | VulgSist | 11:13 | et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum: qui egressus vespere, dormivit in stratu suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit. | |
II S | VulgSist | 11:14 | Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Ioab: misitque per manum Uriae, | |
II S | VulgSist | 11:15 | scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est praelium: et derelinquite eum, ut percussus intereat. | |
II S | VulgSist | 11:16 | Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos. | |
II S | VulgSist | 11:17 | Egressique viri de civitate, bellabant adversum Ioab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethaeus. | |
II S | VulgSist | 11:20 | si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut praeliaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur? | |
II S | VulgSist | 11:21 | Quis percussit Abimelech filium Ierobaal? nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro, et interfecit eum in Thebes? quare iuxta murum accessistis? dices: Etiam servus tuus Urias Hethaeus occubuit. | |
II S | VulgSist | 11:23 | Et dixit nuncius ad David: Praevaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum: nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. | |
II S | VulgSist | 11:24 | Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper: mortuique sunt de servis regis, quinetiam servus tuus Urias Hethaeus mortuus est. | |
II S | VulgSist | 11:25 | Et dixit David ad nuncium: Haec dices Ioab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, et nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem, ut destruas eam, et exhortare eos. | |