ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 38
| Isai | Vulgate | 38:1 | in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives | |
| Isai | Vulgate | 38:3 | et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno | |
| Isai | Vulgate | 38:5 | vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos | |
| Isai | Vulgate | 38:7 | hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est | |
| Isai | Vulgate | 38:8 | ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat | |
| Isai | Vulgate | 38:10 | ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum | |
| Isai | Vulgate | 38:11 | dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit | |
| Isai | Vulgate | 38:12 | generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me | |
| Isai | Vulgate | 38:13 | sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me | |
| Isai | Vulgate | 38:14 | sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me | |
| Isai | Vulgate | 38:15 | quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae | |
| Isai | Vulgate | 38:16 | Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me | |
| Isai | Vulgate | 38:17 | ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea | |
| Isai | Vulgate | 38:18 | quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam | |
| Isai | Vulgate | 38:19 | vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam | |
| Isai | Vulgate | 38:20 | Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini | |
| Isai | Vulgate | 38:21 | et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur | |