Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 48
Isai Vulgate 48:1  audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia
Isai Vulgate 48:2  de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israhel constabiliti sunt Dominus exercituum nomen eius
Isai Vulgate 48:3  priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea repente operatus sum et venerunt
Isai Vulgate 48:4  scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea
Isai Vulgate 48:5  praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista
Isai Vulgate 48:6  quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis
Isai Vulgate 48:7  nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea
Isai Vulgate 48:8  neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te
Isai Vulgate 48:9  propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas
Isai Vulgate 48:10  ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis
Isai Vulgate 48:11  propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam meam alteri non dabo
Isai Vulgate 48:12  audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus
Isai Vulgate 48:13  manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul
Isai Vulgate 48:14  congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis
Isai Vulgate 48:15  ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius
Isai Vulgate 48:16  accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius
Isai Vulgate 48:17  haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas
Isai Vulgate 48:18  utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris
Isai Vulgate 48:19  et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea
Isai Vulgate 48:20  egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob
Isai Vulgate 48:21  non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae