Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 57
Isai VulgSist 57:1  Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo: et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiae collectus est iustus.
Isai VulgSist 57:2  Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.
Isai VulgSist 57:3  Vos autem accedite huc filii auguratricis: semen adulteri, et fornicariae.
Isai VulgSist 57:4  Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? numquid non vos filii scelesti, semen mendax?
Isai VulgSist 57:5  qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras?
Isai VulgSist 57:6  In partibus torrentis pars tua, haec est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. numquid super his non indignabor?
Isai VulgSist 57:7  Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.
Isai VulgSist 57:8  Et post ostium, et retro postem posuisti memoriale tuum: quia iuxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum: dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus: dilexisti stratum eorum manu aperta.
Isai VulgSist 57:9  Et ornasti te regio unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.
Isai VulgSist 57:10  In multitudine viae tuae laborasti: non dixisti: Quiescam: vitam manus tuae invenisti, propterea non rogasti.
Isai VulgSist 57:11  Pro quo solicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? quia ego tacens, et quasi non videns, et mei oblita es.
Isai VulgSist 57:12  Ego annunciabo iustitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
Isai VulgSist 57:13  Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura: Qui autem fiduciam habet mei, hereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.
Isai VulgSist 57:14  Et dicam: Viam facite, praebete iter, declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.
Isai VulgSist 57:15  Quia haec dicit Excelsus, et sublimis habitans aeternitatem: et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
Isai VulgSist 57:16  Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar: quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.
Isai VulgSist 57:17  Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum, et percussi eum: abscondi a te faciem meam, et indignatus sum: et abiit vagus in via cordis sui.
Isai VulgSist 57:18  Vias eius vidi, et sanavi eum, et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus eius.
Isai VulgSist 57:19  Creavi fructum labiorum pacem, pacem ei, qui longe est, et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.
Isai VulgSist 57:20  Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum.