JAMES
Chapter 2
Jame | VulgHetz | 2:1 | Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriæ. | |
Jame | VulgHetz | 2:2 | Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, | |
Jame | VulgHetz | 2:3 | et intendatis in eum, qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum: | |
Jame | VulgHetz | 2:5 | Audite fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? | |
Jame | VulgHetz | 2:6 | Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad iudicia? | |
Jame | VulgHetz | 2:8 | Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: | |
Jame | VulgHetz | 2:9 | si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores: | |
Jame | VulgHetz | 2:10 | Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. | |
Jame | VulgHetz | 2:11 | Qui enim dixit, Non mœchaberis, dixit et, Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis. | |
Jame | VulgHetz | 2:13 | Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia iudicium. | |
Jame | VulgHetz | 2:14 | Quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? | |
Jame | VulgHetz | 2:16 | dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis, quæ necessaria sunt corpori, quid proderit? | |
Jame | VulgHetz | 2:18 | Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo. ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. | |
Jame | VulgHetz | 2:19 | Tu credis quoniam unus est Deus: Bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt. | |
Jame | VulgHetz | 2:21 | Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? | |
Jame | VulgHetz | 2:22 | Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est? | |
Jame | VulgHetz | 2:23 | Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est. | |
Jame | VulgHetz | 2:25 | Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus iustificata est, suscipiens nuncios, et alia via eiiciens? | |