JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 10
Jere | Vulgate | 10:2 | haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes | |
Jere | Vulgate | 10:3 | quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia | |
Jere | Vulgate | 10:5 | in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene | |
Jere | Vulgate | 10:7 | quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui | |
Jere | Vulgate | 10:9 | argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec | |
Jere | Vulgate | 10:10 | Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius | |
Jere | Vulgate | 10:11 | sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt | |
Jere | Vulgate | 10:12 | qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos | |
Jere | Vulgate | 10:13 | ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis | |
Jere | Vulgate | 10:14 | stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis | |
Jere | Vulgate | 10:16 | non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi | |
Jere | Vulgate | 10:18 | quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur | |
Jere | Vulgate | 10:19 | vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam | |
Jere | Vulgate | 10:20 | tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas | |
Jere | Vulgate | 10:21 | quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est | |
Jere | Vulgate | 10:22 | vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum | |
Jere | Vulgate | 10:23 | scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos | |
Jere | Vulgate | 10:24 | corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me | |