JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 29
Jere | VulgSist | 29:1 | Et haec sunt verba libri, quae misit Ieremias propheta de Ierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum, quem traduxerat Nabuchodonosor de Ierusalem in Babylonem: | |
Jere | VulgSist | 29:2 | postquam egressus est Iechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Iuda, et Ierusalem, et faber, et inclusor de Ierusalem: | |
Jere | VulgSist | 29:3 | in manu Elasa filii Saphan, et Gamariae filii Helchiae, quos misit Sedechias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens: | |
Jere | VulgSist | 29:4 | Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel omni transmigrationi, quam transtuli de Ierusalem in Babylonem: | |
Jere | VulgSist | 29:6 | Accipite uxores, et generate filios et filias: et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero. | |
Jere | VulgSist | 29:7 | Et quaerite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci: et orate pro ea ad Dominum: quia in pace illius erit pax vobis. | |
Jere | VulgSist | 29:8 | Haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri: et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis: | |
Jere | VulgSist | 29:10 | Quia haec dicit Dominus: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos: et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. | |
Jere | VulgSist | 29:11 | Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis, et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam. | |
Jere | VulgSist | 29:14 | Et inveniar a vobis, ait Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus, et de cunctis locis, ad quae expuli vos, dicit Dominus: et reverti vos faciam de loco, ad quem transmigrare vos feci. | |
Jere | VulgSist | 29:16 | Quia haec dicit Dominus ad regem, qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis huius, ad fratres vestros, qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem. | |
Jere | VulgSist | 29:17 | Haec dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem: et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt, eo quod pessimae sint. | |
Jere | VulgSist | 29:18 | Et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia: et dabo eos in vexationem universis regnis terrae: in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis Gentibus, ad quas ego eieci eos: | |
Jere | VulgSist | 29:19 | eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus: quae misit ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens, et mittens: et non audistis, dicit Dominus. | |
Jere | VulgSist | 29:20 | Vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio, quam emisi de Ierusalem in Babylonem. | |
Jere | VulgSist | 29:21 | Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel ad Achab filium Coliae, et ad Sedechiam filium Maasiae, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis: et percutiet eos in oculis vestris. | |
Jere | VulgSist | 29:22 | Et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda, quae est in Babylone, dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedechiam, et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne: | |
Jere | VulgSist | 29:23 | pro eo quod fecerint stultitiam in Israel, et moechati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis: ego sum iudex et testis, dicit Dominus. | |
Jere | VulgSist | 29:25 | Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum, qui est in Ierusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens: | |
Jere | VulgSist | 29:26 | Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiade sacerdote, ut sis dux in domo Domini super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem. | |
Jere | VulgSist | 29:28 | Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: aedificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum. | |
Jere | VulgSist | 29:31 | Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum: et fecit vos confidere in mendacio: | |