Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Job VulgHetz 1:1  Vir erat in Terra Hus, nomine Iob, et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo:
Job VulgHetz 1:3  Et fuit possessio eius septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque iuga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
Job VulgHetz 1:4  Et ibant filii eius, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
Job VulgHetz 1:5  Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob, et sanctificabat illos, consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Iob cunctis diebus.
Job VulgHetz 1:6  Quadam autem die cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
Job VulgHetz 1:7  Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
Job VulgHetz 1:8  Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex, et rectus ac timens Deum, et recedens a malo?
Job VulgHetz 1:9  Cui respondens Satan, ait: Numquid Iob frustra timet Deum?
Job VulgHetz 1:10  nonne tu vallasti eum, ac domum eius, universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra?
Job VulgHetz 1:11  Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quæ possidet nisi in faciem benedixerit tibi.
Job VulgHetz 1:12  Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce, universa quæ habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
Job VulgHetz 1:13  Cum autem quadam die filii et filiæ eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
Job VulgHetz 1:14  nuncius venit ad Iob, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur iuxta eos,
Job VulgHetz 1:15  et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus ut nunciarem tibi.
Job VulgHetz 1:16  Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus ut nunciarem tibi.
Job VulgHetz 1:17  Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus ut nunciarem tibi.
Job VulgHetz 1:18  Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
Job VulgHetz 1:19  repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quattuor angulos domus, quæ corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt, et effugi ego solus ut nunciarem tibi.
Job VulgHetz 1:20  Tunc surrexit Iob, et scidit vestimenta sua, et tonso capite corruens in terram, adoravit,
Job VulgHetz 1:21  et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.
Job VulgHetz 1:22  In omnibus his non peccavit Iob labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.