JOB
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
Chapter 14
Job | VulgHetz | 14:2 | Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. | |
Job | VulgHetz | 14:3 | Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in iudicium? | |
Job | VulgHetz | 14:5 | Breves dies hominis sunt: numerus mensium eius apud te est: constituisti terminos eius, qui præteriri non poterunt. | |
Job | VulgHetz | 14:6 | Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies eius. | |
Job | VulgHetz | 14:12 | Sic homo cum dormierit, non resurget, donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. | |
Job | VulgHetz | 14:13 | Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? | |
Job | VulgHetz | 14:14 | Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. | |
Job | VulgHetz | 14:19 | Lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes. | |
Job | VulgHetz | 14:20 | Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret: immutabis faciem eius, et emittes eum. | |