Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Job VulgHetz 9:2  Vere scio quod ita sit, et quod non iustificetur homo compositus Deo.
Job VulgHetz 9:3  Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
Job VulgHetz 9:4  Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?
Job VulgHetz 9:5  Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.
Job VulgHetz 9:6  Qui commovet terram de loco suo, et columnæ eius concutiuntur.
Job VulgHetz 9:7  Qui præcipit Soli, et non oritur: et stellas claudit quasi sub signaculo:
Job VulgHetz 9:8  Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.
Job VulgHetz 9:9  Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora austri.
Job VulgHetz 9:10  Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
Job VulgHetz 9:11  Si venerit ad me, non videbo eum: si abierit, non intelligam.
Job VulgHetz 9:12  Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis?
Job VulgHetz 9:13  Deus, cuius iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.
Job VulgHetz 9:14  Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?
Job VulgHetz 9:15  Qui etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor.
Job VulgHetz 9:16  Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.
Job VulgHetz 9:17  In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
Job VulgHetz 9:18  Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.
Job VulgHetz 9:19  Si fortitudo quæritur, robustissimus est: si æquitas iudicii, nemo audet pro me testimonium dicere.
Job VulgHetz 9:20  Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me: si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
Job VulgHetz 9:21  Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.
Job VulgHetz 9:22  Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit.
Job VulgHetz 9:23  Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.
Job VulgHetz 9:24  Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit: quod si non ille est, quis ergo est?
Job VulgHetz 9:25  Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt, et non viderunt bonum.
Job VulgHetz 9:26  Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans ad escam.
Job VulgHetz 9:27  Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor.
Job VulgHetz 9:28  Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
Job VulgHetz 9:29  Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?
Job VulgHetz 9:30  Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserit velut mundissimæ manus meæ:
Job VulgHetz 9:31  Tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
Job VulgHetz 9:32  Neque enim viro qui similis mei est, respondebo: nec qui mecum in iudicio ex æquo possit audiri.
Job VulgHetz 9:33  Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
Job VulgHetz 9:34  Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat.
Job VulgHetz 9:35  Loquar, et non timebo eum: neque enim possum metuens respondere.