Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
Job VulgHetz 17:1  Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum.
Job VulgHetz 17:2  Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
Job VulgHetz 17:3  Libera me Dominue, et pone me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me.
Job VulgHetz 17:4  Cor eorum longe fecisti a disciplina, propterea non exaltabuntur.
Job VulgHetz 17:5  Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum eius deficient.
Job VulgHetz 17:6  Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
Job VulgHetz 17:7  Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
Job VulgHetz 17:8  Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
Job VulgHetz 17:9  Et tenebit iustus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
Job VulgHetz 17:10  Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
Job VulgHetz 17:11  Dies mei transierunt, cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum:
Job VulgHetz 17:12  Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
Job VulgHetz 17:13  Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
Job VulgHetz 17:14  Putredini dixi: Pater meus es, mater mea, et soror mea, vermibus.
Job VulgHetz 17:15  Ubi est ergo nunc præstolatio mea, et patientiam meam quis considerat?
Job VulgHetz 17:16  In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?