Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next
Chapter 23
Job VulgHetz 23:2  Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
Job VulgHetz 23:3  Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium eius?
Job VulgHetz 23:4  Ponam coram eo iudicium, et os meum replebo increpationibus.
Job VulgHetz 23:5  Ut sciam verba, quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
Job VulgHetz 23:6  Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.
Job VulgHetz 23:7  Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam iudicium meum.
Job VulgHetz 23:8  Si ad Orientem iero, non apparet: si ad Occidentem, non intelligam eum.
Job VulgHetz 23:9  Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
Job VulgHetz 23:10  Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum, quod per ignem transit:
Job VulgHetz 23:11  Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non declinavi ex ea.
Job VulgHetz 23:12  A mandatis labiorum eius non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris eius.
Job VulgHetz 23:13  Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem eius: et anima eius quodcumque voluit, hoc fecit.
Job VulgHetz 23:14  Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.
Job VulgHetz 23:15  Et idcirco a facie eius turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
Job VulgHetz 23:16  Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
Job VulgHetz 23:17  Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.