Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
Job VulgHetz 12:2  Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?
Job VulgHetz 12:3  Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum: quis enim hæc, quæ nostis, ignorat?
Job VulgHetz 12:4  Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim iusti simplicitas.
Job VulgHetz 12:5  Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
Job VulgHetz 12:6  Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
Job VulgHetz 12:7  Nimirum interroga iumenta, et docebunt te: et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
Job VulgHetz 12:8  Loquere terræ, et respondebit tibi: et narrabunt pisces maris.
Job VulgHetz 12:9  Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
Job VulgHetz 12:10  In cuius manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
Job VulgHetz 12:11  Nonne auris verba diiudicat, et fauces comedentis, saporem?
Job VulgHetz 12:12  In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
Job VulgHetz 12:13  Apud ipsum est sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam.
Job VulgHetz 12:14  Si destruxerit, nemo est qui ædificet: si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
Job VulgHetz 12:15  Si continuerit aquas, omnia siccabuntur: et si emiserit eas, subvertent terram.
Job VulgHetz 12:16  Apud ipsum est fortitudo et sapientia: ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
Job VulgHetz 12:17  Adducit consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem.
Job VulgHetz 12:18  Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.
Job VulgHetz 12:19  Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:
Job VulgHetz 12:20  Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
Job VulgHetz 12:21  Effundit despectionem super principes, eos, qui oppressi fuerant, relevans.
Job VulgHetz 12:22  Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
Job VulgHetz 12:23  Qui multiplicat gentes et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
Job VulgHetz 12:24  Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium:
Job VulgHetz 12:25  Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.