Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Job VulgHetz 5:1  Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
Job VulgHetz 5:2  Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
Job VulgHetz 5:3  Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim.
Job VulgHetz 5:4  Longe fient filii eius a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
Job VulgHetz 5:5  Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.
Job VulgHetz 5:6  Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.
Job VulgHetz 5:8  Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum:
Job VulgHetz 5:9  Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero:
Job VulgHetz 5:10  Qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa:
Job VulgHetz 5:11  Qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate:
Job VulgHetz 5:12  Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant:
Job VulgHetz 5:13  Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat:
Job VulgHetz 5:14  Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie.
Job VulgHetz 5:15  Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
Job VulgHetz 5:16  Et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum.
Job VulgHetz 5:17  Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes:
Job VulgHetz 5:18  Quia ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus eius sanabunt.
Job VulgHetz 5:19  In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum.
Job VulgHetz 5:20  In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
Job VulgHetz 5:21  A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
Job VulgHetz 5:22  In vastitate, et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.
Job VulgHetz 5:23  Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
Job VulgHetz 5:24  Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans speciem tuam, non peccabis.
Job VulgHetz 5:25  Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
Job VulgHetz 5:26  Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
Job VulgHetz 5:27  Ecce, hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.