Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Job VulgHetz 4:2  Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies, sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
Job VulgHetz 4:3  Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti:
Job VulgHetz 4:4  Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti:
Job VulgHetz 4:5  Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te, et conturbatus es.
Job VulgHetz 4:6  Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum?
Job VulgHetz 4:7  Recordare obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?
Job VulgHetz 4:8  Quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
Job VulgHetz 4:9  Flante Deo perisse, et spiritu iræ eius esse consumptos:
Job VulgHetz 4:10  Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
Job VulgHetz 4:11  Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.
Job VulgHetz 4:12  Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius.
Job VulgHetz 4:13  In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines,
Job VulgHetz 4:14  Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt:
Job VulgHetz 4:15  Et cum spiritus me præsente transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.
Job VulgHetz 4:16  Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.
Job VulgHetz 4:17  Numquid homo, Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?
Job VulgHetz 4:18  Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem:
Job VulgHetz 4:19  Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?
Job VulgHetz 4:20  De mane usque ad vesperam succidentur: et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.
Job VulgHetz 4:21  Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis: morientur, et non in sapientia.