Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 36
Job VulgHetz 36:2  Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
Job VulgHetz 36:3  Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo iustum.
Job VulgHetz 36:4  Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
Job VulgHetz 36:5  Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens.
Job VulgHetz 36:6  Sed non salvat impios, et iudicium pauperibus tribuit.
Job VulgHetz 36:7  Non auferet a iusto oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
Job VulgHetz 36:8  Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis.
Job VulgHetz 36:9  Indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
Job VulgHetz 36:10  Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
Job VulgHetz 36:11  Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:
Job VulgHetz 36:12  Si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
Job VulgHetz 36:13  Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
Job VulgHetz 36:14  Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
Job VulgHetz 36:15  Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem eius.
Job VulgHetz 36:16  Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
Job VulgHetz 36:17  Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque recipies.
Job VulgHetz 36:18  Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
Job VulgHetz 36:19  Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
Job VulgHetz 36:20  Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
Job VulgHetz 36:21  Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim cœpisti sequi post miseriam.
Job VulgHetz 36:22  Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
Job VulgHetz 36:23  Quis poterit scrutari vias eius? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?
Job VulgHetz 36:24  Memento quod ignores opus eius, de quo cecinerunt viri.
Job VulgHetz 36:25  Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul.
Job VulgHetz 36:26  Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum eius inæstimabilis.
Job VulgHetz 36:27  Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum.
Job VulgHetz 36:28  Qui de nubibus fluunt, quæ prætexunt cuncta desuper.
Job VulgHetz 36:29  Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum.
Job VulgHetz 36:30  Et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
Job VulgHetz 36:31  Per hæc enim iudicat populos, et dat escas multis mortalibus.
Job VulgHetz 36:32  In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.
Job VulgHetz 36:33  Annunciat de ea amico suo, quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere.