Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 35
Job VulgHetz 35:2  Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Iustior sum Deo?
Job VulgHetz 35:3  Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero?
Job VulgHetz 35:4  Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
Job VulgHetz 35:5  Suspice cælum et intuere, et contemplare æthera quod altior te sit.
Job VulgHetz 35:6  Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum?
Job VulgHetz 35:7  Porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet?
Job VulgHetz 35:8  Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
Job VulgHetz 35:9  Propter multitudinem calumniatorum clamabunt: et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum.
Job VulgHetz 35:10  Et non dixit: Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,
Job VulgHetz 35:11  Qui docet nos super iumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos.
Job VulgHetz 35:12  Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
Job VulgHetz 35:13  Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
Job VulgHetz 35:14  Etiam cum dixeris: Non considerat: iudicare coram illo, et expecta eum.
Job VulgHetz 35:15  Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
Job VulgHetz 35:16  Ergo Iob frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.