JOHN
Chapter 2
John | Vulgate | 2:6 | erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas | |
John | Vulgate | 2:9 | ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus | |
John | Vulgate | 2:10 | et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc | |
John | Vulgate | 2:11 | hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius | |
John | Vulgate | 2:12 | post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus | |
John | Vulgate | 2:15 | et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit | |
John | Vulgate | 2:16 | et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis | |
John | Vulgate | 2:18 | responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis | |
John | Vulgate | 2:19 | respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud | |
John | Vulgate | 2:20 | dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud | |
John | Vulgate | 2:22 | cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus | |
John | Vulgate | 2:23 | cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat | |