Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
John Vulgate 11:1  erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius
John Vulgate 11:2  Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur
John Vulgate 11:3  miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur
John Vulgate 11:4  audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam
John Vulgate 11:5  diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum
John Vulgate 11:6  ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus
John Vulgate 11:7  deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum
John Vulgate 11:8  dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc
John Vulgate 11:9  respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt
John Vulgate 11:10  si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo
John Vulgate 11:11  haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum
John Vulgate 11:12  dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit
John Vulgate 11:13  dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret
John Vulgate 11:14  tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est
John Vulgate 11:15  et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum
John Vulgate 11:16  dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo
John Vulgate 11:17  venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem
John Vulgate 11:18  erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim
John Vulgate 11:19  multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo
John Vulgate 11:20  Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat
John Vulgate 11:21  dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus
John Vulgate 11:22  sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus
John Vulgate 11:24  dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die
John Vulgate 11:25  dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet
John Vulgate 11:26  et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc
John Vulgate 11:27  ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti
John Vulgate 11:28  et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te
John Vulgate 11:30  nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha
John Vulgate 11:31  Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
John Vulgate 11:32  Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus
John Vulgate 11:33  Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum
John Vulgate 11:34  et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide
John Vulgate 11:37  quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur
John Vulgate 11:38  Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei
John Vulgate 11:39  ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est
John Vulgate 11:40  dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei
John Vulgate 11:41  tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
John Vulgate 11:42  ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti
John Vulgate 11:43  haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras
John Vulgate 11:44  et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire
John Vulgate 11:45  multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum
John Vulgate 11:46  quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus
John Vulgate 11:47  collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit
John Vulgate 11:48  si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem
John Vulgate 11:49  unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam
John Vulgate 11:50  nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat
John Vulgate 11:51  hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
John Vulgate 11:52  et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum
John Vulgate 11:53  ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum
John Vulgate 11:54  Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis
John Vulgate 11:55  proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos
John Vulgate 11:56  quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum
John Vulgate 11:57  dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum