Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
John Vulgate 1:1  in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
John Vulgate 1:3  omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
John Vulgate 1:5  et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
John Vulgate 1:7  hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
John Vulgate 1:8  non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
John Vulgate 1:9  erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
John Vulgate 1:10  in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
John Vulgate 1:12  quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
John Vulgate 1:13  qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
John Vulgate 1:14  et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
John Vulgate 1:15  Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
John Vulgate 1:16  et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
John Vulgate 1:17  quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
John Vulgate 1:18  Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
John Vulgate 1:19  et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
John Vulgate 1:20  et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
John Vulgate 1:21  et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
John Vulgate 1:22  dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
John Vulgate 1:23  ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
John Vulgate 1:25  et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
John Vulgate 1:26  respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
John Vulgate 1:27  ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
John Vulgate 1:28  haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
John Vulgate 1:29  altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
John Vulgate 1:30  hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
John Vulgate 1:31  et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
John Vulgate 1:32  et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
John Vulgate 1:33  et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
John Vulgate 1:34  et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
John Vulgate 1:35  altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
John Vulgate 1:36  et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
John Vulgate 1:37  et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
John Vulgate 1:38  conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
John Vulgate 1:39  dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
John Vulgate 1:40  erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
John Vulgate 1:41  invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
John Vulgate 1:42  et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
John Vulgate 1:43  in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
John Vulgate 1:44  erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
John Vulgate 1:45  invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
John Vulgate 1:46  et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
John Vulgate 1:47  vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
John Vulgate 1:48  dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
John Vulgate 1:49  respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
John Vulgate 1:50  respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
John Vulgate 1:51  et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis