JOHN
Chapter 7
John | Vulgate | 7:1 | post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere | |
John | Vulgate | 7:3 | dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis | |
John | Vulgate | 7:4 | nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo | |
John | Vulgate | 7:6 | dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum | |
John | Vulgate | 7:7 | non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt | |
John | Vulgate | 7:8 | vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est | |
John | Vulgate | 7:10 | ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto | |
John | Vulgate | 7:12 | et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas | |
John | Vulgate | 7:17 | si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar | |
John | Vulgate | 7:18 | qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est | |
John | Vulgate | 7:20 | quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere | |
John | Vulgate | 7:22 | propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem | |
John | Vulgate | 7:23 | si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato | |
John | Vulgate | 7:26 | et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus | |
John | Vulgate | 7:28 | clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis | |
John | Vulgate | 7:30 | quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius | |
John | Vulgate | 7:31 | de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit | |
John | Vulgate | 7:32 | audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum | |
John | Vulgate | 7:35 | dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes | |
John | Vulgate | 7:36 | quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire | |
John | Vulgate | 7:37 | in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat | |
John | Vulgate | 7:39 | hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus | |
John | Vulgate | 7:41 | alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit | |
John | Vulgate | 7:42 | nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus | |
John | Vulgate | 7:45 | venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum | |
John | Vulgate | 7:51 | numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat | |
John | Vulgate | 7:52 | responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit | |