JOHN
Chapter 6
John | Vulgate | 6:2 | et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur | |
John | Vulgate | 6:5 | cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii | |
John | Vulgate | 6:7 | respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat | |
John | Vulgate | 6:9 | est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos | |
John | Vulgate | 6:10 | dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia | |
John | Vulgate | 6:11 | accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant | |
John | Vulgate | 6:12 | ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant | |
John | Vulgate | 6:13 | collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt | |
John | Vulgate | 6:14 | illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum | |
John | Vulgate | 6:15 | Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus | |
John | Vulgate | 6:17 | et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus | |
John | Vulgate | 6:19 | cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt | |
John | Vulgate | 6:22 | altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent | |
John | Vulgate | 6:23 | aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino | |
John | Vulgate | 6:24 | cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum | |
John | Vulgate | 6:26 | respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis | |
John | Vulgate | 6:27 | operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus | |
John | Vulgate | 6:30 | dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris | |
John | Vulgate | 6:31 | patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare | |
John | Vulgate | 6:32 | dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum | |
John | Vulgate | 6:35 | dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam | |
John | Vulgate | 6:38 | quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me | |
John | Vulgate | 6:39 | haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die | |
John | Vulgate | 6:40 | haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die | |
John | Vulgate | 6:42 | et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi | |
John | Vulgate | 6:44 | nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die | |
John | Vulgate | 6:45 | est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me | |
John | Vulgate | 6:52 | si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita | |
John | Vulgate | 6:53 | litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum | |
John | Vulgate | 6:54 | dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis | |
John | Vulgate | 6:55 | qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die | |
John | Vulgate | 6:58 | sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me | |
John | Vulgate | 6:59 | hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum | |
John | Vulgate | 6:61 | multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire | |
John | Vulgate | 6:62 | sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat | |
John | Vulgate | 6:64 | spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt | |
John | Vulgate | 6:65 | sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum | |
John | Vulgate | 6:66 | et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo | |