JOSHUA
Chapter 24
Josh | VulgHetz | 24:1 | Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem, et vocavit maiores natu, ac principes, et iudices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini: | |
Josh | VulgHetz | 24:2 | et ad populum sic locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham, et Nachor: servieruntque diis alienis. | |
Josh | VulgHetz | 24:3 | Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus: et adduxi eum in Terram Chanaan: multiplicavique semen eius, | |
Josh | VulgHetz | 24:4 | et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Iacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Iacob vero, et filii eius descenderunt in Ægyptum. | |
Josh | VulgHetz | 24:6 | Eduxique vos et patres vestros de Ægypto, et venistis ad mare: persecutique sunt Ægyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad Mare rubrum. | |
Josh | VulgHetz | 24:7 | Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel: qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore: | |
Josh | VulgHetz | 24:8 | et introduxi vos in Terram Amorrhæi, qui habitabat trans Iordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis Terram eorum, atque interfecistis eos. | |
Josh | VulgHetz | 24:9 | Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israelem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis: | |
Josh | VulgHetz | 24:10 | et ego nolui audire eum, sed econtrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu eius. | |
Josh | VulgHetz | 24:11 | Transistisque Iordanem, et venistis ad Iericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius, Amorrhæus, et Pherezæus, et Chananæus, et Hethæus, et Gergezæus, et Hevæus, et Iebusæus: et tradidi illos in manus vestras. | |
Josh | VulgHetz | 24:12 | Misique ante vos crabrones: et eieci eos de locis suis, duos reges Amorrhæorum, non in gladio nec in arcu tuo. | |
Josh | VulgHetz | 24:13 | Dedique vobis Terram, in qua non laborastis, et urbes quas non ædificastis, ut habitaretis in eis: vineas et oliveta, quæ non plantastis. | |
Josh | VulgHetz | 24:14 | Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino. | |
Josh | VulgHetz | 24:15 | Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum Terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino. | |
Josh | VulgHetz | 24:16 | Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis. | |
Josh | VulgHetz | 24:17 | Dominus Deus noster ipse eduxit nos, et patres nostros de Terra Ægypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus. | |
Josh | VulgHetz | 24:18 | Et eiecit universas gentes, Amorrhæum habitatorem Terræ, quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster. | |
Josh | VulgHetz | 24:19 | Dixitque Iosue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus, et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. | |
Josh | VulgHetz | 24:20 | Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos, atque subvertet postquam vobis præstiterit bona. | |
Josh | VulgHetz | 24:21 | Dixitque populus ad Iosue: Nequaquam ita ut loqueris, erit, sed Domino serviemus. | |
Josh | VulgHetz | 24:22 | Et Iosue ad populum, Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes. | |
Josh | VulgHetz | 24:23 | Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel. | |
Josh | VulgHetz | 24:24 | Dixitque populus ad Iosue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis eius. | |
Josh | VulgHetz | 24:25 | Percussit ergo Iosue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque iudicia in Sichem. | |
Josh | VulgHetz | 24:26 | Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quæ erat in Sanctuario Domini: | |
Josh | VulgHetz | 24:27 | et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro. | |
Josh | VulgHetz | 24:29 | Et post hæc mortuus est Iosue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum: | |
Josh | VulgHetz | 24:30 | sepelieruntque eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare, quæ est sita in monte Ephraim, a Septentrionali parte montis Gaas. | |
Josh | VulgHetz | 24:31 | Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Iosue, et qui noverunt omnia opera Domini quæ fecerat in Israel. | |
Josh | VulgHetz | 24:32 | Ossa quoque Ioseph, quæ tulerant filii Israel de Ægypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Ioseph. | |