LUKE
Chapter 13
Luke | VulgHetz | 13:1 | Aderant autem quidam ipso in tempore, nunciantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. | |
Luke | VulgHetz | 13:2 | Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? | |
Luke | VulgHetz | 13:4 | Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Ierusalem? | |
Luke | VulgHetz | 13:6 | Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit. | |
Luke | VulgHetz | 13:7 | Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? | |
Luke | VulgHetz | 13:8 | At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora: | |
Luke | VulgHetz | 13:11 | Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. | |
Luke | VulgHetz | 13:12 | Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. | |
Luke | VulgHetz | 13:14 | Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus: dicebat turbæ: Sex dies sunt, in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. | |
Luke | VulgHetz | 13:15 | Respondens autem ad illum Dominus dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare? | |
Luke | VulgHetz | 13:16 | Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit satanas, ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? | |
Luke | VulgHetz | 13:17 | Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii eius: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo. | |
Luke | VulgHetz | 13:19 | Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis eius. | |
Luke | VulgHetz | 13:21 | Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum. | |
Luke | VulgHetz | 13:23 | Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: | |
Luke | VulgHetz | 13:24 | Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. | |
Luke | VulgHetz | 13:25 | Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: | |
Luke | VulgHetz | 13:26 | tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. | |
Luke | VulgHetz | 13:27 | Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. | |
Luke | VulgHetz | 13:28 | Ibi erit fletus, et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Iacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. | |
Luke | VulgHetz | 13:29 | Et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro, et accumbent in regno Dei. | |
Luke | VulgHetz | 13:31 | In ipsa die accesserunt quidam Pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. | |
Luke | VulgHetz | 13:32 | Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. | |
Luke | VulgHetz | 13:33 | Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Ierusalem. | |
Luke | VulgHetz | 13:34 | Ierusalem, Ierusalem, quæ occidis Prophetas, et lapidas eos, qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? | |