LUKE
Chapter 16
Luke | VulgCont | 16:1 | Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. | |
Luke | VulgCont | 16:2 | Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuæ: iam enim non poteris villicare. | |
Luke | VulgCont | 16:3 | Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem, fodere non valeo, mendicare erubesco? | |
Luke | VulgCont | 16:4 | Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. | |
Luke | VulgCont | 16:5 | Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? | |
Luke | VulgCont | 16:6 | At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta. | |
Luke | VulgCont | 16:7 | Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. | |
Luke | VulgCont | 16:8 | Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii huius sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. | |
Luke | VulgCont | 16:9 | Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. | |
Luke | VulgCont | 16:10 | Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. | |
Luke | VulgCont | 16:11 | Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis: quod verum est, quis credet vobis? | |
Luke | VulgCont | 16:13 | Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet: non potestis Deo servire, et mammonæ. | |
Luke | VulgCont | 16:15 | Et ait illis: Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. | |
Luke | VulgCont | 16:16 | Lex, et prophetæ usque ad Ioannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. | |
Luke | VulgCont | 16:18 | Omnis, qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur. | |
Luke | VulgCont | 16:19 | Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura, et bysso: et epulabatur quotidie splendide. | |
Luke | VulgCont | 16:20 | Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus, | |
Luke | VulgCont | 16:21 | cupiens saturari de micis, quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius. | |
Luke | VulgCont | 16:22 | Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. | |
Luke | VulgCont | 16:23 | Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius: | |
Luke | VulgCont | 16:24 | et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. | |
Luke | VulgCont | 16:25 | Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. | |
Luke | VulgCont | 16:26 | Et in his omnibus inter nos, et vos chaos magnum firmatum est: ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. | |
Luke | VulgCont | 16:28 | Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. | |
Luke | VulgCont | 16:30 | At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent. | |