LUKE
Chapter 2
Luke | VulgCont | 2:1 | Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. | |
Luke | VulgCont | 2:4 | Ascendit autem et Ioseph a Galilæa de civitate Nazareth in Iudæam in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo, et familia David, | |
Luke | VulgCont | 2:7 | Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio. | |
Luke | VulgCont | 2:8 | Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. | |
Luke | VulgCont | 2:9 | Et ecce Angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. | |
Luke | VulgCont | 2:10 | Et dixit illis Angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: | |
Luke | VulgCont | 2:12 | Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. | |
Luke | VulgCont | 2:13 | Et subito facta est cum Angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium: | |
Luke | VulgCont | 2:15 | Et factum est, ut discesserunt ab eis Angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. | |
Luke | VulgCont | 2:16 | Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Ioseph, et infantem positum in præsepio. | |
Luke | VulgCont | 2:18 | Et omnes, qui audierunt, mirati sunt: et de his, quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. | |
Luke | VulgCont | 2:20 | Et reversi sunt pastores glorificantes, et laudantes Deum in omnibus, quæ audierant, et viderant sicut dictum est ad illos. | |
Luke | VulgCont | 2:21 | Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer: vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab Angelo priusquam in utero conciperetur. | |
Luke | VulgCont | 2:22 | Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi, tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino, | |
Luke | VulgCont | 2:23 | sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. | |
Luke | VulgCont | 2:24 | Et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum, aut duos pullos columbarum. | |
Luke | VulgCont | 2:25 | Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus, et timoratus, expectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat in eo. | |
Luke | VulgCont | 2:26 | Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. | |
Luke | VulgCont | 2:27 | Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo: | |
Luke | VulgCont | 2:34 | Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel: et in signum, cui contradicetur: | |
Luke | VulgCont | 2:35 | et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. | |
Luke | VulgCont | 2:36 | Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. | |
Luke | VulgCont | 2:37 | Et hæc vidua usque ad annos octoginta quattuor: quæ non discedebat de templo, ieiuniis, et obsecrationibus serviens nocte, ac die. | |
Luke | VulgCont | 2:38 | Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui expectabant redemptionem Israel. | |
Luke | VulgCont | 2:39 | Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. | |
Luke | VulgCont | 2:40 | Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. | |
Luke | VulgCont | 2:42 | Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Ierosolymam secundum consuetudinem diei festi, | |
Luke | VulgCont | 2:43 | consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. | |
Luke | VulgCont | 2:44 | Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos, et notos. | |
Luke | VulgCont | 2:46 | Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. | |
Luke | VulgCont | 2:48 | Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus, et ego dolentes quærebamus te. | |
Luke | VulgCont | 2:49 | Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? Nesciebatis quia in his, quæ Patris mei sunt, oportet me esse? | |
Luke | VulgCont | 2:51 | Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba hæc in corde suo. | |