LUKE
Chapter 18
Luke | VulgCont | 18:1 | Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, | |
Luke | VulgCont | 18:2 | dicens: Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. | |
Luke | VulgCont | 18:3 | Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo. | |
Luke | VulgCont | 18:4 | Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor: | |
Luke | VulgCont | 18:5 | tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. | |
Luke | VulgCont | 18:7 | Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? | |
Luke | VulgCont | 18:8 | Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? | |
Luke | VulgCont | 18:9 | Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: | |
Luke | VulgCont | 18:10 | Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus Pharisæus, et alter publicanus. | |
Luke | VulgCont | 18:11 | Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri: velut etiam hic publicanus. | |
Luke | VulgCont | 18:13 | Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. | |
Luke | VulgCont | 18:14 | Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo, quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. | |
Luke | VulgCont | 18:15 | Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. | |
Luke | VulgCont | 18:16 | Iesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos. Talium est enim regnum Dei. | |
Luke | VulgCont | 18:17 | Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. | |
Luke | VulgCont | 18:18 | Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? | |
Luke | VulgCont | 18:20 | Mandata nosti: Non occides: Non mœchaberis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices: Honora patrem tuum, et matrem. | |
Luke | VulgCont | 18:22 | Quo audito, Iesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. | |
Luke | VulgCont | 18:24 | Videns autem Iesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! | |
Luke | VulgCont | 18:25 | Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. | |
Luke | VulgCont | 18:29 | Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est, qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, | |
Luke | VulgCont | 18:31 | Assumpsit autem Iesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia, quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis. | |
Luke | VulgCont | 18:34 | Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur. | |
Luke | VulgCont | 18:35 | Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. | |
Luke | VulgCont | 18:39 | Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David miserere mei. | |
Luke | VulgCont | 18:40 | Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, | |