LUKE
Chapter 6
Luke | VulgCont | 6:1 | Factum est autem in Sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli eius spicas, et manducabant confricantes manibus. | |
Luke | VulgCont | 6:2 | Quidam autem Pharisæorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in Sabbatis? | |
Luke | VulgCont | 6:3 | Et respondens Iesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant? | |
Luke | VulgCont | 6:4 | Quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his, qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? | |
Luke | VulgCont | 6:6 | Factum est autem in alio Sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida. | |
Luke | VulgCont | 6:7 | Observabant autem scribæ, et Pharisæi si in Sabbato curaret: ut invenirent unde accusarent eum. | |
Luke | VulgCont | 6:8 | Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini, qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. | |
Luke | VulgCont | 6:9 | Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos si licet Sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere? | |
Luke | VulgCont | 6:10 | Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus eius. | |
Luke | VulgCont | 6:11 | Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Iesu. | |
Luke | VulgCont | 6:12 | Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. | |
Luke | VulgCont | 6:13 | Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et Apostolos nominavit) | |
Luke | VulgCont | 6:14 | Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum, et Ioannem, Philippum, et Bartholomæum, | |
Luke | VulgCont | 6:17 | Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudæa, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, | |
Luke | VulgCont | 6:18 | qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. | |
Luke | VulgCont | 6:19 | Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. | |
Luke | VulgCont | 6:20 | Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes: quia vestrum est regnum Dei. | |
Luke | VulgCont | 6:21 | Beati, qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis: quia ridebitis. | |
Luke | VulgCont | 6:22 | Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. | |
Luke | VulgCont | 6:23 | Gaudete in illa die, et exultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant Prophetis patres eorum. | |
Luke | VulgCont | 6:25 | Væ vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis. | |
Luke | VulgCont | 6:26 | Væ cum benedixerint vobis homines: secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. | |
Luke | VulgCont | 6:27 | Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos. | |
Luke | VulgCont | 6:29 | Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. | |
Luke | VulgCont | 6:32 | Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. | |
Luke | VulgCont | 6:33 | Et si benefeceritis his, qui vobis benefaciunt; quæ vobis est gratia? Siquidem et peccatores hoc faciunt. | |
Luke | VulgCont | 6:34 | Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere; quæ gratia est vobis? Nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia. | |
Luke | VulgCont | 6:35 | Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. | |
Luke | VulgCont | 6:37 | Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini. | |
Luke | VulgCont | 6:38 | Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. | |
Luke | VulgCont | 6:39 | Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt? | |
Luke | VulgCont | 6:40 | Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius. | |
Luke | VulgCont | 6:41 | Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras? | |
Luke | VulgCont | 6:42 | Aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater sine eiiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita eiice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. | |
Luke | VulgCont | 6:43 | Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum. | |
Luke | VulgCont | 6:44 | Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam. | |
Luke | VulgCont | 6:45 | Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. | |
Luke | VulgCont | 6:47 | Omnis, qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos: ostendam vobis cui similis sit: | |
Luke | VulgCont | 6:48 | similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram. Inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. | |