Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Mark Vulgate 16:1  et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
Mark Vulgate 16:2  et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole
Mark Vulgate 16:3  et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti
Mark Vulgate 16:4  et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde
Mark Vulgate 16:5  et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
Mark Vulgate 16:6  qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
Mark Vulgate 16:7  sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
Mark Vulgate 16:8  at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
Mark Vulgate 16:9  surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
Mark Vulgate 16:10  illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus
Mark Vulgate 16:11  et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt
Mark Vulgate 16:12  post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam
Mark Vulgate 16:13  et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
Mark Vulgate 16:14  novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant
Mark Vulgate 16:15  et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae
Mark Vulgate 16:16  qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur
Mark Vulgate 16:17  signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis
Mark Vulgate 16:18  serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt
Mark Vulgate 16:19  et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei
Mark Vulgate 16:20  illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis