MARK
Chapter 9
Mark | Vulgate | 9:1 | et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis | |
Mark | Vulgate | 9:2 | et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere | |
Mark | Vulgate | 9:4 | et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum | |
Mark | Vulgate | 9:6 | et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum | |
Mark | Vulgate | 9:8 | et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit | |
Mark | Vulgate | 9:10 | et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum | |
Mark | Vulgate | 9:11 | qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur | |
Mark | Vulgate | 9:12 | sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo | |
Mark | Vulgate | 9:13 | et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis | |
Mark | Vulgate | 9:14 | et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum | |
Mark | Vulgate | 9:16 | et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum | |
Mark | Vulgate | 9:17 | qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt | |
Mark | Vulgate | 9:18 | qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me | |
Mark | Vulgate | 9:19 | et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans | |
Mark | Vulgate | 9:20 | et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia | |
Mark | Vulgate | 9:21 | et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri | |
Mark | Vulgate | 9:23 | et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam | |
Mark | Vulgate | 9:24 | et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum | |
Mark | Vulgate | 9:25 | et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est | |
Mark | Vulgate | 9:27 | et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum | |
Mark | Vulgate | 9:30 | docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget | |
Mark | Vulgate | 9:32 | et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis | |
Mark | Vulgate | 9:34 | et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister | |
Mark | Vulgate | 9:36 | quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit | |
Mark | Vulgate | 9:37 | respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum | |
Mark | Vulgate | 9:38 | Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me | |
Mark | Vulgate | 9:40 | quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam | |
Mark | Vulgate | 9:41 | et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur | |
Mark | Vulgate | 9:42 | et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem | |
Mark | Vulgate | 9:44 | et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis | |
Mark | Vulgate | 9:46 | quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis | |